Letter #4779
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-06-28
received [1539]-06-29 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior plurimum observande. Salutem et mei commendationem.
Cum hic servitor Reverendissimae Dominationis Vestrae huc divertens litteras a me postularet, tametsi non habebam, quod praecipue scriberem, tamen ne vacuus a me abiret, dedi ei cum his litteris exemplum litterarum civitatum referendum ad Reverendissimam Dominationem Vestram, item litteras posteriores ad me domini castellani Culmensis, ex quibus cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra perplexum hominis ingenium et hoc, quod fortasse vere ipse excusat. Ego posthac in simili casu sciero doctrinam Reverendissimae Dominationis Vestrae sequi. Nuntius Reverendissimae Dominationis Vestrae una hic orta nocte meisque acceptis litteris iter suum prosecutus est Cracoviam. Quidam apud me quippiam negotii habens, cum recens Cracovia advenisset, narravit se regiam maiestatem in lecto reliquisse aegrotam, faucium nescio, quo morbo, laborantem. Dominus Deus hoc servato principe nos quoque servabit, cum quo pereunte timeo, ne nos quoque pessum eamus. Ideo pro illius salute precandus nobis est Deus, cui et Reverendissimam Dominationem Vestram eiusque vitam et incolumitatem, qua nihil est mihi optabilius, ex animo commendo, cupiens me vicissim eius amori commendatum esse.
Datae Lubaviae, die XXVIII Iunii etc. XXXIX.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Tidemannus episcopus Culmensis