Letter #4753
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-04-05
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime et plurimum observande.
Obsequiorum meorum commendationem.
Utinam et salutem integram non precari, sed nosse detur. Nam plurimum me perturbavit ista adversa Reverendissimae Dominationis Vestrae valetudo, quam non aliunde reor accidisse, nisi ex immodico maerore, quem accepit ex decessu
Quod ad meam profectionem in conventum pertinet, si aliter fieri non poterit, utcumque me parabo et voluntati Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequar, quae fortasse postea re per valetudinem melius expensa inveniet causas, cur non temere hanc provinciam fugiam. Non vero scripsi vocationem regiam in conventum mihi expectandam esse, sed causatus sum mihi non licere, ut me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ consiliis regiis immisceam, prius quam ipsa me
Dominus Deus reddito pristino vigore et salute corporis nos quoque consolari dignetur. Ad quod omnibus votis feror.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus