Letter #469
Michał SANDER to Ioannes DANTISCUSNizza Monferrato, 1530-03-07
received Bologna, [1530]-03-29 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissimi Poloniae regis ad pontificem maximum et caesaream maiestatem oratori, domino Ioanni Dantisco, domino suo et tamquam fratri honorando
Bononiae
Magnifice domine tamquam frater honorande. Salutem.
Quod Tua Dominatio Silvam mihi dono mittere dignata est, habeo gratiam, quae quam mihi placeat, haud facile dixerim. Si scirem apte, ne dicam eleganter, erudite atque ornate vel soluta vel ligata dictione dicere, cognosceret Tua Dominatio, quibus personam tuam Silvamque ipsam laudibus attollerem. At nihil recte fit invita Minerva, praesertim arte deficiente, calamum reprimere cogor. Non tamen cessabo, dum spiritus hos regat artus, laudum tuarum praeconem agere verbalem, quandoquidem scriptura tuas laudes, tuam optimam famam tuaque egregia facinora perennare nequeam. Quo autem in pretio Silvam habent eruditi litterarum partium, olim intelleget Tua Dominatio, quae ut videat iam principiatum, amici unius mitto iudicium, quod si forsan debile putabitur, sequetur: „brevi validius, elucubratius, demorsos etiam ungues, ni fallor, sapiens”.
Caesarem 24 praeteriti mensis imperiali coronatum infula fama est certa, felici, ut speramus, auspicio. Hic dies tametsi divo Mathiae apostolo sacer celebrisque exstitit, ab hostibus Christianae religionis ominosus reputatur, quasi necesse sit, christicolas omnes eo die furere. Attamen falsa ducuntur stultaque opinione; non refert canum impiorumque latratus. Bene sperandum est, quod scilicet caesar per manus summi pontificis impositione Sancto repletus Spiritu invicto et intrepido animo sit hostes perfidos aggressurus profligaturusque ad totalem illorum ruinam usque, Omnipotentis Dei ac summi pontificis suffragio altoque consilio.
Magnam revera laudem et auctoritatem Tuae Dominationis Silvam conciliasse vel hoc argumento constat, quod caesarem (cui quam conclama... sic fuerat, quod in animo erat fixum, non nisi Rom[ae] coronam suscipere, alioqui potuisset sub Hadria[no] pontifice summo felicis recordationis in Hispania tot bellis, tot laboribus, expensis atque periculis devitat[is] imperialis maiestatis diademate insigniri, quod tunc visum fuit tam absurdum quam stultum) sententiam mutare ac in tuam accedere persuasit. Deum precor Optimum Maximum, ut quemadm[o]dum feliciter provenit haec coronatio, ita et succed[ant] singula alia in Christianae reipublicae augment[um] feliciora laetioraque ad Christi gloriam, cui honor et imperium sempiternum. Bene valeat Tua Dominatio, qu[ae] ineptiis meis veniam dare dignetur ac certior[em] per otium me facere, an fasciculum mearum litterarum, in qu[o] erant litterae Wratislaviam dirigendae, receperit; hoc mihi cedet in gratiam singularem.
Niciae Pallearum, 7 Martii 1530.
Postscript:
Alligatas, ut Wratislaviae reddantur, dirigere non displiceat, sunt alicuius importantiae ad rerum mearum conservationem recuperationemque.
Dominationis Tuae deditissimus et tamquam frater minor Michael Sanderus canonicus Warmiensis