Letter #4549
Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI) to Ioannes DANTISCUSMewe (Gniew), 1538-01-[01] — 1538-01-[29]
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Warmiensi, domino suo colendissimo etc.
Reverendissime in Christo pater et domine, domine observandissime. Servitiorum meorum humili commendatione praemissa.
Cum nihil scriptu dignum occurrit, nolui tamen habito nuntio praetermittere, quin aliquid scribam invisamque sanitatem et fortunam Reverendissimae Dominationis Vestrae, cum audiam propediem corporaliter possessionem episcopatus Warmiensis assumere. Cui precor felicem faustumque introitum ac ut omnia et singula prospere cedant meque sibi commendatum habere dignetur, qui iam ad aliquot dies laboravi podagra iamque favente Deo melius sentio, non tamen longe abire possum, continere me oportet in domicilio.
Quae spectabilis consulatus Reverendissimae Dominationis Vestrae scripserat de monetae cussione, ibidem et mihi significarunt, ut autem sciant non vane ad eos scripsisse, remisi eis litteras nobilitatis terrae Culmensis ad me datas, qui simili modo conqueruntur etiam minando serenissimae superinscribed in place of crossed-out reverendissimae⌈reverendissimae serenissimae serenissimae superinscribed in place of crossed-out reverendissimae⌉ maiestati regiae significare velle, veilm ut expectasset prout mutuo consuluimus usque ad finem conventus Pyotrkouiensis. Sed cum ita eis visum est propensa magna, ut dicitur, utilitate et fructu nos non audient. Cum his me Reverendissimae Dominationi Vestrae unice commendo, quam felicissime in multos annos valere cupio.
Ex Meva [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ I paper damaged⌈[I]I paper damaged⌉anuarii anno 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae observandissimus Georgius a Basen etc. scripsit