Letter #445
Godschalk ERICKSEN (SASSENKERLE) to Ioannes DANTISCUSAugsburg, [1535]-03-22
received [1535]-06-02 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni episcopo Culmensi, administratori ecclesiae Posnaniensis(!), domino suo perpetuo observandissimo
Cito Cito, Cracoviae
Reverendissime in Christo Praesul, domine et maior perpetuo honorande, salutem.
Litteras Reverendissimae Tuae Dominationis ex castro Lubaviensi quarta Augusti datas sub meum in Hyspanias reditum vicesima quarta Decembris recepi, attuleruntque animo meo non parum iucunditatis et quod Reverendissimam Tuam Dominationem bona esse valetudine rebusque florentibus. Nec enim in hac felicitate tui Saxokarli memoriam excidisse plane intellexerim, demum vel eo potissimum nomine, quod obrepentem in te integerrimum virum Columnam(?) bene anteactae vitae conscientia, sanctissimis vivendi institutis et tua prudentia egregie adeo viceris, ut ex ea plus tibi honoris et verae gloriae accreverit. Nosce profecto, reverendissime praesul, ignavis et infelicibus raro invideri, verum celebrem famam ex virtute natam livor atris semper oculis eminus subsequitur, ut illius splendorem vel pravae suspicionis umbra involvat. Solet et Deus ipse, quamquam fragilitatis nostrae maxime conscius suos saepius rerum praesentium adversitate exercere, non tamen umquam in finem usque deseruit in se sperantes.
Mi observandissime domine, recepi equidem in me (uti scribis) recedente ex Hyspaniis communi amico, domino Cornelio Sceppero negotium sollicitandi apud Welzeros, liberationem et missionem illius puellae etc.(?) in Flandriam convenitque inter Welzeros et me, ut cum Vallisolentum perveniremus, negotium absolveretur.
Interea caesarea maiestas me ex Toleto per Hiberniam in Scotiam ire iubet, parui uti iure debeo, sed quae in illa nimium fera et silvestri Irlandia passus sum, nisi praesens exprimere numquam possim. Insulam fere totam lustravi trecentorum miliarium itinere, oppida maritima, quae tum pleraque in fide Angliae regis erant declinans atque ita de uno magnate ad alium deductus per Franciscanos, quos Observantes vocant, nam his solis ab occursantibus barbaris parcitur on the margin⌈parciturparcitur on the margin⌉ et visis his ad mutua statim oscula accurritur, alioquin praedam ducunt quicquid usquam conspexerint. Homines supra modum feri, sine lege, sine rege viventes et inter se mutuis discordiis atque cotidianis proeliis exerciti. Invaserunt nihilominus me semel aliquot latrones spe praedae contempta religione, sed propulsantibus egregie etiam Franciscanis cum caede et amissione armorum repulsi sunt, atque in eius rei perpetuam memoriam allata hostibus arma: gladios, lanceas et tela, divo Francisco consecravimus.
Fuerunt nihilominus inter magnates, qui posteaquam meam legationem ex Franciscanis agnovissent paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉, satis humane pro more patriae me exceperint, seque et sua omnia obstinatissimo in Anglum animo caesareae maiestati obtulerint.
Perveni tandem in Scotiam, ubi et ob amorem eius, qui miserat me, et ob veterem notitiam benignissime ubique exceptus legationem meam (gratia Deo) satis feliciter sum exsecutus atque in Flandriam navigio redii, per Galliam deinde in Hispanias revertentem caesarea maiestas benigne compellavit, studia et operam meam grata habuit, auxit subinde stipendium honesto titulo consiliariatus et me ad serenissimam Hungariae reginam, ut negotiis Alemaniae una cum maioribus hoc turbulento tempore pro mea virili intenderem, remisit.
Affui his diebus Bolsani in Alpibus, ubi recensita sunt militum Germanorum septem milia, qui duce Maximiliano ab Oberstain Genuae classem caesaream conscendant contra Barbarossam et in Africam transmissuri. Certa est fama caesaream maiestatem in fine huius mensis Barcelonae futuram, ut classem Hispanicam expediat relicta imperatrice gravida cum liberis Madriciae.
De puella, cuius retro facta est mentio, sic se res habet: mater eam a se nulla ratione [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ velle dimittere, nisi receptis primum ducentis ducatis, hoc est, quo possit redimere illic mercedes annuos viginti quinque ducatorum ad dies vitae. Neque quisquam mulieri persuadere potest hidden by binding⌈[otest]otest hidden by binding⌉, quod vel litteris et cautione vel Reverendissimae Tuae Dominationis vel mercatorum contenta sit super solutione hidden by binding⌈[tione]tione hidden by binding⌉ viginti quinque ducatorum annuo etc. dicit omnes esse mortales, se velle aliquid certi habere(?) in manibus, antequam puellam dimittat.
Visum est proinde et amicis et mihi, si Reverendissima Tua Dominatio puellam redemptam volet per litteras suas committere vel Hieronimo Zo[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉, qui iam abit in Hispaniam, aut Ulricho Ehinger, Alberto Chun seu cuicumque ex Fucharis hidden by binding⌈[aris]aris hidden by binding⌉ aut Welzeris, nemo enim omnium est, qui non libens volensque hoc tuo nomine praestabit, ut hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ recepta primum puella annuos reditus ad dies vitae pro matre his ducentis ducatis [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ succurrit hoc pacto Reverendissima Tua Dominatio et honori suo et puellae innocentiae, nam mater iam hic inter mercatores in nundinis illis stativis obambulat, inopiam exaggerat, et se p[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ propediem prostituturam minatur.
Melchior noster a Germania fortunis suis in Dania utcumque restitutis per comitem ms 2 Oldenburgensem,
ms 1 [...] hidden by binding⌈Oldenburgensemms 2 Oldenburgensem,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ ipsius apud serenissimam reginam Hungariae et Flandrienses agit oratorem. Summa legatims 2 onis haec,
ms 1 [...] hidden by binding⌈onis haecms 2 onis haec,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ est: comes et qui cum eo sentiunt regni consiliarii vigore novissimi contractus cum ms 2 caesare,
ms 1 [...] hidden by binding⌈caesarems 2 caesare,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ initi favorem et auxilium petunt pro liberatione regis Christierni, ut regna et ms 2 dominia illa,
ms 1 [...] hidden by binding⌈dominia illams 2 dominia illa,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ ad verum dominum et eius legitimos liberos, caesareae maiestatis neptes, redire possint. Misit et ms 2 eo,
ms 1 [...] hidden by binding⌈eoms 2 eo,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ ill(ustris) or ill(ustrissimus)⌈ill(ustris)ill(ustris) or ill(ustrissimus)⌉
Holsatiae dux Christiernus nomine suo et consiliariorum regni, qui ipsi adhaerent, pms 2 etens,
ms 1 [...] hidden by binding⌈etensms 2 etens,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ vigore eiusdem contractus auxilia contra effrenem Lubecensium licentiam vix nominato rms 2 ege,
ms 1 [...] hidden by binding⌈egems 2 ege,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ Christierno aut comite Oldenburgensi etc. Responsum est utrique legato idem, caesarem ad prms 2 aestandum,
ms 1 [...] hidden by binding⌈aestandumms 2 aestandum,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ alteri consiliariorum parti in alterius oppugnationem auxilium non teneri. Si autem conms 2 cordes,
ms 1 [...] hidden by binding⌈cordesms 2 cordes,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ promissum auxilium contra externum hostem imploraverint, caesarem contractui satisfacturum. Ita discessit mareschalcus ducis Melchior Rantzow recepta tamen solutione annui sms 2 tipendii,
ms 1 [...] hidden by binding⌈tipendiims 2 tipendii,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ sex milium florenorum pro ipso duce.
Melchiori nostro adhuc dantur verba donec ex Hispaniis redierit ill(ustris) or ill(ustrissimus)⌈ill(ustris)ill(ustris) or ill(ustrissimus)⌉ comes palatinus Fredericus, qui eo per postas ad caesarem ms 2 ivit,
ms 1 [...] hidden by binding⌈ivitms 2 ivit,
ms 1 [...] hidden by binding⌉, ut primogenitam Christierni regis Dorotheam uxorem accipiat. Quo concluso credunt se cum ms 2 comite,
ms 1 [...] hidden by binding⌈comitems 2 comite,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ Oldenburgensi certis condicionibus conventuros, ut regni partem et munitiones, quas possms 2 idet,
ms 1 [...] hidden by binding⌈idetms 2 idet,
ms 1 [...] hidden by binding⌉, ad commodum dictae clarissimae principis Dorotheae et eius futuri mariti etc.
Recepi his diebus litteras caesareae maiestatis Madriciae 12 Februarii datas, quibus me certiorem facit oeconomum maiorem dominum de Reux brevi venturum ad serenissimum Romanorum regem et in Germaniam, ex quo ego suae caesareae maiestatis voluntatem plenius intelligam etc. Contineo me itaque Augustae, donec de illius adventu certior fuero factus. Reverendissimum dominum Lundensem, quod longo iam tempore desideraverimus, nondum praesens conveni, crebras autem et amicissimas ab eius reverendissima dominatione litteras recipio.
De domino Cornelio nostro, quoniam certus sum Reverendissimam Tuam Dominationem frequentes recipere litteras, verba non facio, reliqui illum cum universa domo satis recta valetudine.
Vale mi Reverendissime et perpetuo observande domine et Saxokarlum, qui quantus est, totus tuus est, commendatum habe.
Augustae Windelicorum, vicesima secunda Martii.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis addictissimus servitor Godscalcus Erycus Sassenkerll als eyn Wagen ronczhe(?)