Ab eo tempore, quo ⌊frater⌋ meus ad me rediit, nullas ex partibus nostris accepi litteras praeter ⌊⌋ ⌊reginalis maiestatis⌋ ⌊Vilnae⌋ 1529-10-11⌊XI Octobris1529-10-11⌋ datas, cum tamen toties ex ⌊Genua⌋, ex ⌊Placentia⌋ et ⌊hinc⌋ scripserim, vidique hic litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae apud bonum virum dominum ⌊doctorem Resszicza⌋, ⌊Cracoviae⌋ datas 1529-10-30⌊paenultima Octobris1529-10-30⌋, ex quibus intellexi, tum nondum in ⌊Polonia⌋ fuisse cognitum ⌊caesarem⌋ hic agere cum ⌊pontifice⌋, unde non incerta coniectura sum assecutus meas ex ⌊Placentia⌋ novissimas non fuisse perlatas, qua in re mihi culpa impingi non potest. Obtuli me ad eas Dominationis Vestrae Reverendissimae litteras domino ⌊Ressziczae⌋, si in his egeret opera mea vel apud ⌊pontificem⌋ vel apud dominum cardinalem Sanctorum 4, qui multa bona mihi de Dominatione Vestra Reverendissima praedicabat superiore die, ut me informaret, me nihil non temptaturum, sicubi Dominationi Vestrae Reverendissimae servire possem, quemadmodum et debeo et oppido quam libentissime velim. Qua de re cum huc iterum scriptura est Dominatio Vestra Reverendissima, non dedignetur servi sui uti servitio, si quid est, quod praestare possem vel quod cognoscet, per me posse fieri, quandoquidem post Deum neminem in terris scio, cui plus debeam.
Istas per quosdam Polonos, qui ⌊hinc⌋ abeunt, dedi in omnem eventum, missurus paulo post cum quibusdam expeditionibus ⌊fratrem⌋ meum ad ⌊maiestatem regiam⌋, cum quo de omnibus latius. Et reor, quod frater meus istos Polonos adhuc fortassis in itinere offendet. Nolui tamen committere, ut isti sine meis ad Dominationem Vestram Reverendissimam
redirent. Discessit a me dominus ⌊Ioannes Levicius⌋ ex ⌊Placentia⌋ 1529-10-10⌊10 Octobris praeteriti1529-10-10⌋ versus ⌊ducatum Barensem⌋, ut ibidem acciperet certam informationem, quae adhuc apud ⌊caesarem⌋ mihi essent agenda et ut de provisione expensarum nobis inde responderetur; mora eius non debebat decursum unius mensis excedere. Bonus iste ⌊Levicius⌋ post tertium fere mensem adhuc non rediit, vivoque hic ex amicorum pecuniis, quarum hucusque non parvam summam contraxi, de quo latius ⌊regiae et reginali maiestati⌋ scripsi. Quapropter Dominationi Vestrae Reverendissimae humiliter supplico, dignetur pro me intercedere et quomodo ⌊hic⌋ vivere possem ulterius, et vel saltem post caesaris coronationem redire. Aetatem, salutem et quicquid praeterea habui, hic absumpsi in his sex annis, quibus absum. De meis propriis pecuniis in hoc servitio impendi 750 ducatos, et novissime mille ducatos, quos ⌊caesar⌋ mihi donaverat. Scripseram ⌊reginali maiestati⌋, quod nisi 500 mihi essent dati, et hoc ne nostris in me graviorem moverem invidiam, cum vero ad praesens evanuerint et eos me fateor absumpsisse, nemo erit, qui mihi invidebit.
Quae hic aguntur, haec sunt in compendio: quamdiu h[ic] sumus, postquam de Turcis, qui Viennae obsidionem reliquerunt, [rumor] factus est mitior, omnis vis bellica
tam pontifi[cis] [quam] [etiam] caesaris in Florentinos conversa est, qui expu[lsis] Medicis in libertatem se asseruerant, in diesque [magnis] Germanorum et Hispanorum conatibus oppugna[ntur]. Nos hinc 1530-01-20⌊20 Ianuarii futuri1530-01-20⌋, ut fertur, ⌊Romam⌋ conce[dere] debemus; ibidem ⌊caesar⌋ debet coronari et subinde in ⌊Germaniam⌋ ad conventum pro 1530-03-01⌊Calendis Martiis1530-03-01⌋ proficisci. Conficiuntur etiam nescio qui tractatus contra Turcas, sed nihil solidi; plaga Dei est. Pax hodie inter pontificem, caesarem, Venetos et Franciscum Sforciam publicata est. Cum duce Ferrariensi adhuc tractatur; quicquid in his factum est, cum fratre meo transmittam.
Alia ad praesens non restant, quam quod me humiliter Dominationi Vestrae Reverendissimae commendo. Commendat se etiam summopere dominus Cornelius Dupplicius Scepperus, qui superiore anno apud maiestatem regiam a caesare fuit orator. Is adhuc dolet, cum esset in Polonia, quod Dominationem Vestram Reverendissimam videre et alloqui non potuerit; est nihilominus hic vocalissimus praeco laudum Dominationis Vestrae Reverendissimae, et huc veniens maiestati caesareae omnia, quae de nostro Gneznensi et eiusdem nepotibus, qui se Turcis dedidisse feruntur, diligenter exposuit, et aliis etiam in curia, quorum interesse videbatur. Qua de re fuit ei iniunctum, ut ea omnia cum reverendissimo domino cardinali Sanctorum 4 conferret atque in scriptis daret, quo tanto commodius in consistorio proponi possent. Agetur, ut intellexi, de illius destitutione, si maiestati regiae non
displicuerit. Mihi, qui tanto tempore afuerim nihilque commissionis agendi cum pontifice habeam, in his tacere conveniebat, si tamen certo scirem, quomodo omnia haberent et quid in his hic facere deberem, quod non esset contra mentem maiestatis regiae, nihil omitteretur. Rogo itaque, non exspectato fratre meo, si istae fortassis perferentur, antequam ille venerit, dignetur me de omnibus cum primis reddere certiorem.
cf. Verg. A. 2. 708 ⌊Ipse subibo humeris nec me labor iste gravabitcf. Verg. A. 2. 708 ⌋. Commendo me iterum atque iterum Dominationi Vestrae Reverendissimae cum domino Cornelio, qui non minus, quam ego, Dominationem Vestram Reverendissimam veneratur et observat, precamurque Dominationi Vestrae Reverendissimae uterque felicissimum novum annum, cuius cras est exordium.