Letter #440
[Ioannes DANTISCUS] to Piotr TOMICKIBologna, 1529-12-31
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Petro Dei gratia episcopo Cracoviensi, regni Poloniae vicecancellario etc. [do]mino meo gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime. Humillimam commendationem.
Ab eo tempore, quo frater meus ad me rediit, nullas ex partibus nostris accepi litteras praeter unas reginalis maiestatis Vilnae XI Octobris datas, cum tamen toties ex Genua, ex Placentia et hinc scripserim, vidique hic litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae apud bonum virum dominum doctorem Resszicza, Cracoviae datas paenultima Octobris, ex quibus intellexi, tum nondum in Polonia fuisse cognitum caesarem hic agere cum pontifice, unde non incerta coniectura sum assecutus meas ex Placentia novissimas non fuisse perlatas, qua in re mihi culpa impingi non potest. Obtuli me ad eas Dominationis Vestrae Reverendissimae litteras domino Ressziczae, si in his egeret opera mea vel apud pontificem vel apud dominum cardinalem Sanctorum 4, qui multa bona mihi de Dominatione Vestra Reverendissima praedicabat superiore die, ut me informaret, me nihil non temptaturum, sicubi Dominationi Vestrae Reverendissimae servire possem, quemadmodum et debeo et oppido quam libentissime velim. Qua de re cum huc iterum scriptura est Dominatio Vestra Reverendissima, non dedignetur servi sui uti servitio, si quid est, quod praestare possem vel quod cognoscet, per me posse fieri, quandoquidem post Deum neminem in terris scio, cui plus debeam.
Istas per quosdam Polonos, qui hinc abeunt, dedi in omnem eventum, missurus paulo post cum quibusdam expeditionibus fratrem meum ad maiestatem regiam, cum quo de omnibus latius. Et reor, quod frater meus istos Polonos adhuc fortassis in itinere offendet. Nolui tamen committere, ut isti sine meis ad Dominationem Vestram Reverendissimam redirent. Discessit a me dominus Ioannes Levicius ex Placentia 10 Octobris praeteriti versus ducatum Barensem, ut ibidem acciperet certam informationem, quae adhuc apud caesarem mihi essent agenda et ut de provisione expensarum nobis inde responderetur; mora eius non debebat decursum unius mensis excedere. Bonus iste Levicius post tertium fere mensem adhuc non rediit, vivoque hic ex amicorum pecuniis, quarum hucusque non parvam summam contraxi, de quo latius regiae et reginali maiestati scripsi. Quapropter Dominationi Vestrae Reverendissimae humiliter supplico, dignetur pro me intercedere et quomodo hic vivere possem ulterius, et vel saltem post caesaris coronationem redire. Aetatem, salutem et quicquid praeterea habui, hic absumpsi in his sex annis, quibus absum. De meis propriis pecuniis in hoc servitio impendi 750 ducatos, et novissime mille ducatos, quos caesar mihi donaverat. Scripseram reginali maiestati, quod nisi 500 mihi essent dati, et hoc ne nostris in me graviorem moverem invidiam, cum vero ad praesens evanuerint et eos me fateor absumpsisse, nemo erit, qui mihi invidebit.
Quae hic aguntur, haec sunt in compendio: quamdiu h[ic] sumus, postquam de Turcis, qui Viennae obsidionem reliquerunt, [rumor] factus est mitior, omnis vis bellica tam pontifi[cis] [quam] [etiam] caesaris in Florentinos conversa est, qui expu[lsis] Medicis in libertatem se asseruerant, in diesque [magnis] Germanorum et Hispanorum conatibus oppugna[ntur]. Nos hinc 20 Ianuarii futuri, ut fertur, Romam conce[dere] debemus; ibidem caesar debet coronari et subinde in Germaniam ad conventum pro Calendis Martiis proficisci. Conficiuntur etiam nescio qui tractatus contra Turcas, sed nihil solidi; plaga Dei est. Pax hodie inter pontificem, caesarem, Venetos et Franciscum Sforciam publicata est. Cum duce Ferrariensi adhuc tractatur; quicquid in his factum est, cum fratre meo transmittam.
Alia ad praesens non restant, quam quod me humiliter Dominationi Vestrae Reverendissimae commendo. Commendat se etiam summopere dominus Cornelius Dupplicius Scepperus, qui superiore anno apud maiestatem regiam a caesare fuit orator. Is adhuc dolet, cum esset in Polonia, quod Dominationem Vestram Reverendissimam videre et alloqui non potuerit; est nihilominus hic vocalissimus praeco laudum Dominationis Vestrae Reverendissimae, et huc veniens maiestati caesareae omnia, quae de nostro Gneznensi et eiusdem nepotibus, qui se Turcis dedidisse feruntur, diligenter exposuit, et aliis etiam in curia, quorum interesse videbatur. Qua de re fuit ei iniunctum, ut ea omnia cum reverendissimo domino cardinali Sanctorum 4 conferret atque in scriptis daret, quo tanto commodius in consistorio proponi possent. Agetur, ut intellexi, de illius destitutione, si maiestati regiae non displicuerit. Mihi, qui tanto tempore afuerim nihilque commissionis agendi cum pontifice habeam, in his tacere conveniebat, si tamen certo scirem, quomodo omnia haberent et quid in his hic facere deberem, quod non esset contra mentem maiestatis regiae, nihil omitteretur. Rogo itaque, non exspectato fratre meo, si istae fortassis perferentur, antequam ille venerit, dignetur me de omnibus cum primis reddere certiorem. Ipse subibo humeris nec me labor iste gravabit. Commendo me iterum atque iterum Dominationi Vestrae Reverendissimae cum domino Cornelio, qui non minus, quam ego, Dominationem Vestram Reverendissimam veneratur et observat, precamurque Dominationi Vestrae Reverendissimae uterque felicissimum novum annum, cuius cras est exordium.
Datae Bononiae, ultima die Decembris anni MDXXIX.