Letter #3922
Ioannes [DANTISCUS] to [Ermland (Warmia)] chapterHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-10-29
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
RA, Extranea, Polen, Bihang Ermland, vol. 148, Kapitelarkivet i Ermland, f. 11v
Venerabilibus Dominis praelatis et canonicis ac capitulo ecclesiae nostrae Varmiensis fratribus sincere nobis dilectis
RA, Extranea, Polen, Bihang Ermland, vol. 148, Kapitelarkivet i Ermland, f. 10r
Ioannes Dei gratia Episcopus Varmiensis
Venerabiles Domini fratres sincere nobis dilecti.
Heri nuntius, quem Fraternitates Vestrae ad aulam regiam miserant, cum iis litteris adiunctis ad ms 1 nos,
ms 2 me⌈nosms 1 nos,
ms 2 me⌉ rediit,
ex quibus atque ex litterarum ad ms 1 nos,
ms 2 me⌈nosms 1 nos,
ms 2 me⌉ serenissimae maiestatis ms 1 regiae,
ms 2 omitted⌈regiaems 1 regiae,
ms 2 omitted⌉ exemplis Fraternitates Vestrae rem nobis feliciter cessisse intelligent.
Scribitur etiam nobis, quod adversarius hucusque ratione salvi conductus nihil obtinuerit, et quod causa eius iterum aliis in urbe iudicibus sit commissa. In iis si Fraternitates Vestrae certi quid habuerint, nobis significent.
Quas bene valere optamus.
Ex arce nostra Heilsberg, XXIX Octobris M D XLV.