Letter #3922
Ioannes [DANTISCUS] to [Ermland (Warmia)] chapterHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-10-29
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerabilibus Dominis
Venerabiles Domini fratres sincere nobis dilecti.
Heri nuntius, quem Fraternitates Vestrae ad aulam regiam miserant, cum iis cf.
Scribitur etiam nobis, quod adversarius hucusque ratione salvi conductus nihil obtinuerit, et quod causa eius iterum aliis in urbe iudicibus sit commissa. In iis si Fraternitates Vestrae certi quid habuerint, nobis significent.
Quas bene valere optamus.