Letter #384
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaBurgos, 1527-11-15
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, Domina mea clementissima. Humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Accepi superioribus diebus triplicatas Maiestatis Vestrae Serenissimae litteras, quarum cf.
Quid de Cola Maria de Summa actum sit, adhuc ignoro, velim eum hoc tempore esse castellanum, cum aliter fieri non potest. Insto hic totis viribus, ut condiciones, quibus castrum oneratum est, possim adimere, quo plane in potestatem Maiestatis Vestrae Serenissimae perveniret. Quid in his esset futurum, tempus, ut reor, duorum mensium nos docebit. Tragoedia haec in Italia cum caesarianis diutius credo durare non poterit. De his scripsi ad maiestatem regiam latius.
Domini Welzeri, qui Maiestati Vestrae Serenissimae libenter inserviunt, conquesti sunt caesari, quod cives Cracovienses eis trecentos centenarios cupri ademeri<n>t, unde maiestas sua serenissimo domino regi nostro scripsit et ad me etiam misit, ut ea propter serio per litteras meas apud maiestatem regiam agerem, quo hoc cuprum restitueretur. Supplico igitur Maiestati Vestrae Serenissimae: velit dominorum Welzerorum negotium habere commendatum, ne hic privatum Cracoviensium commodum rebus Serenissimae Maiestatis Vestrae incommodaret, quemadmodum in meis ad maiestatem regiam diffusius attigi; est enim haec res maiestati caesareae cordi, quandoquidem illi ad praesens pecuniis suis Welzeri prosunt plurimum.
Habeo Maiestati Vestrae Serenissimae quas possum gratias, quod aegritudini meae, qua iterum paulo ante laboravi et nondum omnimode convalui, miseretur quodque mihi gratiam suam tam abunde pollicetur. Non dubito, quin haec in me Maiestatis Vestrae Serenissimae gratia habitura sit aliquando effectum. In me nihil umquam deerit, quod ad fidelem et diligentem servum spectabit exiliumque hoc, quamdiu Maiestas Vestra Serenissima voluerit, aequiore feram animo, donec ibi se fluctus isti fracturi sint sciamus. Tempestas enim haec non erit perpetua.
Sobellos Maiestatis Vestrae Serenissimae, ut scripsi 17 Augusti praeteriti, serenissimae dominae imperatrici praesentavi. Parum hucusque profuerunt. Temptabo adhuc, antequam hinc caesar Valentiam se conferet, si virtutem aliquam possint operari nullumque non movebo lapidem, qui ad id videbitur opportunus.
Alia in hac temporis angustia non restant, quam quod me humillime Maiestati Vestrae Serenissimae commendo et rogo absentis sui servuli clementem aliquando rationem habeat.
Datae celerrime ex
Serenissimae Maiestatis Vestrae Reginalis humillimus servus
Postscript:
Debet mihi dominus Lansenski vicinus Columbae meae pro decimis non parvam pecuniarum summam, quam apud se minus iuste, quam diu absum, detinet dicitque se desuper mecum pactum fecisse, quod inter nos numquam convenit. Quapropter Maiestati Vestrae Serenissimae humiliter supplico dignetur illi mandare, ut id, quod pro decimis meis mihi debet, reverendo domino doctori Borgio canonico Cracoviensi meo nomine persolv<er>et, ne mihi quam diu hic sum in Hispania in servitio Maeistatis Vestrae Serenissimae, ille illudat et detrimentum cum ignominia inferat, quod una mecum gratiae atque incomparabili aequitati Maiestatis Vestrae suppliciter commendo.