Letter #373
Ioannes DANTISCUS to [Stanisław BOREK]Valladolid, 1527-08-28
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Salutem et felicitatem.
Accepi tuas cf.
Quod scribis de scolastria Sandomiriensi, sane intellexi. Quid vis, quod faciam? Iam in eo obcallui, praereptum enim sic mihi est saepius, quod optime merui. cf. Juv. 10.347-8 permittes etc. ⌊ Permittas ipsis expendere numinibus, quid conveniat nobis rebusque sit utile nostris,cf. Juv. 10.347-8 permittes etc. ⌋ ut Iuvenalis in fine decimae. cf. Ter. An. 305-306 quoniam non potest id fieri quod vis, id velis quod possit ⌊Cum non possis id, quod velis, velis id, quod possiscf. Ter. An. 305-306 quoniam non potest id fieri quod vis, id velis quod possit ⌋, cetera ipse Deus, etiam fatis permittam regenda.
De tuo in me optimo animo in ecclesia Varmiensi, habeo tibi quas possum gratias; in hac tua propensione non dubito; velim, tibi de me id vicissim persuadeas.
E[a], [quae] hic aguntur, paucis accipe. Speratur pax post [urbis] [direp]tionem, quae hic ab oratoribus regis Angliae [et Franciae] tractatur; ego tamen despero. Pestis
Alia non restant. Cupio te cum tua N et tuo S optime valere et rogo, ut saepius aliquando scribas. Dominus [G]eorgius Hegel litteras semper ad me perferri curabit. Com[men]dabis me plurimum domino et singulari amico meo [domino] [Se]verino Boner et omnibus, quos amicos cogn[overis].
Datae
celeriter
Tuus [perpetu]o