Letter #373
Ioannes DANTISCUS to [Stanisław BOREK]Valladolid, 1527-08-28
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Salutem et felicitatem.
Accepi tuas litteras, carissime Domine Doctor et tamquam frater carissime, prima Maii Cracoviae datas, quibus tuum in me animum et benevolentiam liquido testaris condolendo mihi, quod tempus, aetatem et bonas horas adeo inutiliter hic perdo. Certe neque ego non possum non dolere. Quid tum, si frustra ego toties postulavi, immo efflagitavi in omnibus meis litteris, ut revocarer, hucusque tamen nihil profeci. Sic mihi est in fatis vel ut Christianus Deus vult, ut hoc exilium propter delicta mea feram; ferendum est, donec divina sua benignitas clementius me respexerit.
Quod scribis de scolastria Sandomiriensi, sane intellexi. Quid vis, quod faciam? Iam in eo obcallui, praereptum enim sic mihi est saepius, quod optime merui. Permittas ipsis expendere numinibus, quid conveniat nobis rebusque sit utile nostris, ut Iuvenalis in fine decimae. Cum non possis id, quod velis, velis id, quod possis, cetera ipse Deus, etiam fatis permittam regenda.
De tuo in me optimo animo in ecclesia Varmiensi, habeo tibi quas possum gratias; in hac tua propensione non dubito; velim, tibi de me id vicissim persuadeas.
E[a], [quae] hic aguntur, paucis accipe. Speratur pax post [urbis] [direp]tionem, quae hic ab oratoribus regis Angliae [et Franciae] tractatur; ego tamen despero. Pestis hic coepit passim et in multis aliis locis Hispaniae grassari. Caesar hinc abiret, nisi eum filii principis remoraretur mala habitudo, quae ex pustulis minutis, quas pueri habere solent, illi accidit; is cum primum melius senserit, movebimus omnes.
Alia non restant. Cupio te cum tua N et tuo S optime valere et rogo, ut saepius aliquando scribas. Dominus [G]eorgius Hegel litteras semper ad me perferri curabit. Com[men]dabis me plurimum domino et singulari amico meo [domino] [Se]verino Boner et omnibus, quos amicos cogn[overis].
Datae celeriter Valle Oleti, 28 Augusti [anno] 1527
Tuus [perpetu]o Ioannes Dantiscus