Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino modis omnibus colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Fidissimorum obsequiorum meorum praemissa diligenti commendatione.
Non sine magno dolore accepi, cum intellexi Reverendissimam Paternitatem Vestram mala valetudine correptam fuisse, et cum certe intelligo eandem pristina et optima salute frui, mirum in modum gaudeo. Dominum Deum orabo enixis precibus, quod eandem quam diutissime conservare dignaretur pro bono ⌊ecclesiae⌋ et ⌊reipublicae⌋ nostrae.
Nova, quae accepi, brevibus perstringo. ⌊Cracoviae⌋ conscribuntur peditos et equites 15 milia, quibus iam pecunia numeratur et illustris et magnificus dominus ⌊comes Tarnoviensis⌋ castellanus Cracoviensis summus capitaneus exercituum ⌊regni⌋ cum eis proficiscetur in ⌊Valachiam⌋. Utinam omnia ad vota succederent ⌊suae magnificentiae⌋, Dominus Deus est precandus.
⌊Sanctissimus dominus noster⌋ cum sacra ⌊caesarea maiestate⌋ et ⌊Venetis⌋ coniunctim magnam expeditionem fecerunt contra ⌊Turcam⌋ mari et terra. De ⌊rege Galliae⌋ nil scribitur. Serenissimi reges ⌊Ferdinandus⌋ et ⌊Ioannes⌋ brevi inter se perpetuam pacem faciant, et agitur tantum de duobus articulis, quos debent discutere et diffinire inter eos sacra ⌊caesarea maiestas⌋ et serenissimus ⌊rex noster⌋. Serenissimus ⌊rex Ferdinandus⌋ debet se scribere regem Hungariae ex hac parte fluvii ⌊Tisae⌋, et ⌊rex Ioannes⌋ ex alia parte Tisae etiam regem debet se scribere. Serenissimus ⌊rex Ferdinandus⌋ debet ⌊regi Ioanni⌋ restituere arces et civitates hereditarias ⌊Trancinium⌋ et alias civitates et arces, et rex Ioannes debet cedere regi Ferdinando de civitatibus Germanis, hoc est ⌊Cassovia⌋ etc.
Mitto Reverendissimae Paternitati Vestrae duos actus celebratos ⌊Pyotrkoviae⌋, ⌊Byechowski⌋ et istorum citatorum, qui tumultum fecerunt ⌊Leopoli⌋ etc., quomodo sacra ⌊maiestas regia⌋ contra eos processit et ipsi quomodo responderunt. Officium pincernatus acceptum domino ⌊Sborowski⌋ collatum est domino ⌊Thomae Soboczki⌋. Cum perlegerit actus istos Polonos Reverendissima Paternitas Vestra, digna[bitur] iterum eosdem ad me transmittere.
Cum his me commend[o] Reverendissimae Paternitati Vestrae, domino meo semper colendissimo.