Letter #3642
Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-04-16
received [1538]-04-17 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino modis omnibus colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Fidissimorum obsequiorum meorum praemissa diligenti commendatione.
Non sine magno dolore accepi, cum intellexi Reverendissimam Paternitatem Vestram mala valetudine correptam fuisse, et cum certe intelligo eandem pristina et optima salute frui, mirum in modum gaudeo. Dominum Deum orabo enixis precibus, quod eandem quam diutissime conservare dignaretur pro bono ecclesiae et reipublicae nostrae.
Nova, quae accepi, brevibus perstringo. Cracoviae conscribuntur peditos et equites 15 milia, quibus iam pecunia numeratur et illustris et magnificus dominus comes Tarnoviensis castellanus Cracoviensis summus capitaneus exercituum regni cum eis proficiscetur in Valachiam. Utinam omnia ad vota succederent suae magnificentiae, Dominus Deus est precandus.
Sanctissimus dominus noster cum sacra caesarea maiestate et Venetis coniunctim magnam expeditionem fecerunt contra Turcam mari et terra. De rege Galliae nil scribitur. Serenissimi reges Ferdinandus et Ioannes brevi inter se perpetuam pacem faciant, et agitur tantum de duobus articulis, quos debent discutere et diffinire inter eos sacra caesarea maiestas et serenissimus rex noster. Serenissimus rex Ferdinandus debet se scribere regem Hungariae ex hac parte fluvii Tisae, et rex Ioannes ex alia parte Tisae etiam regem debet se scribere. Serenissimus rex Ferdinandus debet regi Ioanni restituere arces et civitates hereditarias Trancinium et alias civitates et arces, et rex Ioannes debet cedere regi Ferdinando de civitatibus Germanis, hoc est Cassovia etc.
Mitto Reverendissimae Paternitati Vestrae duos actus celebratos Pyotrkoviae, Byechowski et istorum citatorum, qui tumultum fecerunt Leopoli etc., quomodo sacra maiestas regia contra eos processit et ipsi quomodo responderunt. Officium pincernatus acceptum domino Sborowski collatum est domino Thomae Soboczki. Cum perlegerit actus istos Polonos Reverendissima Paternitas Vestra, digna[bitur] iterum eosdem ad me transmittere.
Cum his me commend[o] Reverendissimae Paternitati Vestrae, domino meo semper colendissimo.
Datum Warmiae, [die] 16 Aprilis anno Domini 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus servitor Paulus Plothowski praep[ositus] et canonicus Warmie[nsis]