Letter #3586
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1534-08-17
received [1534]-09-01 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime. Salutem servitiorumque commendationem cum apprecatione bonae valetudinis et felicissimorum successuum.
Quod tam humanis litteris non dedignata me fuerit Reverendissima Dominatio Vestra compellare, equidem illi quam possum maximas ago et habeo gratias, relaturus aliquando uberiores, si per fortunam licuerit.
Ceterum non est, quod Reverendissima Dominatio Vestra pro illa quantulacumque opella, quam abeunti praestiti, tam officiose gratias agat. Quae quidem tam effusa gratiarum actio longe excedit merita mea. Atque utinam, quam velim, tam possem maioribus obsequiis Dominationem Vestram Reverendissimam demereri, id quod re ipsa cognosceret, si propensissimae meae voluntati aequa responderet facultas. Hoc cuperem esse persuasissimum Reverendissimae Dominationi Vestrae, si aliqua in re illi usui atque ornamento esse queam, me boni amici ac servitoris partes nunquam esse praetermissurum.
Rerum novarum commentaria non gravarer adscribere, si aliquid occurreret dignum calamo, dignum auribus Reverendissimae Dominationis Vestrae. Pontifex maximus, iam aliquanto mitior redditus, abstinet ab armis, quae simul cum rege Gallorum paravit in ducem Urbinensem. Quibus legibus firmata sit pax inter serenissimum Romanorum regem, landtgrabium Hessorum et ducem Wirtembergensem, Reverendissimae Dominationi Vestrae satis constare arbitror, frustra sumpturus operam in recensendis hiis, quae per totum fere Christianum orbem passim sunt invulgata.
Ludouicus Gritti non pridem ex Thurcia venit, altera manu pacem, altera bellum gestans, quodcumque horum rex Ferdinandus amplecti maluerit. Thurcarum imperator lacessitus atque adeo fractus Persarum armis, contra illos personaliter profectus est, eorum irruptiones repressurus.
Apud nos omnia pristinum tenorem obtinent. Quae in Lithuania gerantur, Dominationi Vestrae Reverendissimae notiora esse puto, quam ut hic sint referenda.
Quod reliquum est, ego me Reverendissimae Dominationi Vestrae toto animo BCz, 1595, p. 684 commendo, quae ut recte valeat et prosperrimis rerum successibus perfruatur, exopto.
Craccoviae, die 17 Augusti MDXXXIIII.
Reverendissimae Dominationis Vestrae ad vota paratissimus servitor Severinus Bonar castellanus Zarnoviensis subscripsit