Letter #3586
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1534-08-17
received [1534]-09-01 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime. Salutem servitiorumque commendationem cum apprecatione bonae valetudinis et felicissimorum successuum.
Quod tam humanis litteris non dedignata me fuerit Reverendissima Dominatio Vestra compellare, equidem illi quam possum maximas ago et habeo gratias, relaturus aliquando uberiores, si per fortunam licuerit.
Ceterum non est, quod Reverendissima Dominatio Vestra pro illa quantulacumque opella, quam abeunti praestiti, tam officiose gratias agat. Quae quidem tam effusa gratiarum actio longe excedit merita mea. Atque utinam, quam velim, tam possem maioribus obsequiis Dominationem Vestram Reverendissimam demereri, id quod re ipsa cognosceret, si propensissimae meae voluntati aequa responderet facultas. Hoc cuperem esse persuasissimum Reverendissimae Dominationi Vestrae, si aliqua in re illi usui atque ornamento esse queam, me boni amici ac servitoris partes nunquam esse praetermissurum.
Rerum novarum commentaria non gravarer adscribere, si aliquid occurreret dignum calamo, dignum auribus Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Apud nos omnia pristinum tenorem obtinent. Quae in
Quod reliquum est, ego me Reverendissimae Dominationi Vestrae toto animo commendo, quae ut recte valeat et prosperrimis rerum successibus perfruatur, exopto.
Reverendissimae Dominationis Vestrae ad vota paratissimus servitor