Ex ⌊Monoeco⌋ ad te ⌊⌋ dubium esse, quorsum nam proficisceremur, rectane ⌊Vercellas⌋ per ⌊Pedemontanos⌋, an ⌊Genuam⌋. Discussa tandem re omni satius visum est ⌊Genuam⌋ contendere, primo quod ⌊Pedemontani⌋ crebris incursionibus ⌊Gallorum⌋ subicerentur, ipsi non omnino animo a Gallis alieno, deinde quod ⌊dux Sabaudiae⌋ cum suo nomine foedus cum ⌊Franco rege⌋ contrahere non ausus fuerit, ⌊filium natu maiorem⌋ nondum, ut audio, trimum, cum filia Franci regis[1] copularit, adeo firmatis condicionibus, ut iam in stipendium annuum praefinita illi cohors centum equitum catafractorum more Gallico sit, adiuncto ordine equestris militiae Gallicae. Talia adeo haec tempora, ut cunae iam nobis milites et praefectos plures quam tentoria alant. Accessit ad haec impedimenta opportunus adventus trium triremium et unius myoparonis, quam classem
illustris
⌊Antoniotus Adurnus⌋ Genuensium dux ad nos excipiendos transmiserat. Dudum enim abierant duo illi myoparones, qui nos ex navi magna, quae in ⌊Corsicam⌋ contendebat, ⌊Monoecum⌋ advexerant. Ubi primum itaque advenere triremes illae, nulla mora facta confestim conscendimus 1527-06-21⌊die huius mensis Iunii XXI-o1527-06-21⌋ sub noctem usique
cf. Adagia 318 remis velisque ⌊remis et veliscf. Adagia 318 remis velisque ⌋, ut est in proverbio, alto nos mari credidimus medio fere canali inter ⌊Corsicam⌋ et ⌊Liguriam⌋ idque ideo, quod ⌊Franci⌋ litora omnia Liguriae et praesertim ⌊Savonam⌋ occupant.
Navigavimus ergo et nocte illa diei 1527-06-21⌊XXI-i1527-06-21⌋ et die 1527-06-22⌊XXII-o toto1527-06-22⌋, 1527-06-23⌊XXIII-o1527-06-23⌋ autem, quae vigilia est divi 1527-06-24⌊Ioannis Babtistae1527-06-24⌋, sub hora diei orientis sextam, quae est apud nos fere XI-a, nescio qua negligentia, magna sane, sed eam nobis pepererat terrae amicae iam pridem conspectae vicinitas, prius fere in Gallicam classem incidimus, quam eam conspiceremuu(!)s. Subito itaque ⌊Galli⌋ remis, quam maxime poterant, inniti nos omni ex parte circumdare. Alii , ne in ⌊Portum Finum⌋ perveniremus, a fronte nobis occurrere, alii a puppe, alii a lateribus. Erant autem in ea classe ⌊Gallorum⌋ triremes sedecim aut sane quindecim cum bergantino uno, nam sedecim vela numeravimus. Sed, ut fieri solet, aliae aliis celeritate praestabant. Itaque primum duae velocissimae triremes nobis occurrere a latere, cumque nobis vicinitas periculi vires geminaret, vi effecimus, ut non a latere, sed a puppi irruerent. Quae res nobis securiorem remigationem peperit, cum minus iam ictibus bombardarum, qui multi erant et frequentes, remiges nostri subicerentur, aliae interea, sed tardius, appropinquabant. Nos perpetuo cursu contendebamus in ⌊Portum Finum⌋, qui ditionis est ⌊Genuensium⌋ occidentalior ⌊Portu Veneris⌋, orientalior autem quam ⌊Genua⌋ milibus passuum viginti. Distabamus autem a dicto ⌊Portu Fino⌋, cum primum in conspectum Gallicae classis venimus, ad miliaria Italica quadraginta. Quid multa? Iam et remigibus nostris vires, et magnae parti nostrum animi defecerant. Ipse ⌊cancellarius⌋ lecto incumbebat vexatus podagra. Cumque alii super alios res perditas denuntiarent, ille inducere in animum id non poterat, mihi sane numquam fiducia defuit. Erant, qui me intuerentur tamquam meo ductu meisque auspiciis in ea pericula devenissent. Sed Deus nobis auxilio fuit. Nam, cum crebro in nos bo<mb>ardae hostiles intonarent globique ferrei magni ponderis, nam inventi sunt, qui 55 libras ferri ponderabant, nemo tamen ex nostris interiit, septem solum remi fracti atque ex horum fragmentis remiges duo vulnerati. Idem fere in aliis duabus triremibus evenit. Hostes desperata iam victoria abiectoque animo triremibus potiundi, conversis in bergantinum viribus, eundem videntibus nobis cepere. Fuere in eo homines 30, nemo tamen familiarium nostrorum. Tandem cum ⌊Portui Fino⌋ appropinquaremus, ab insequendo destitere veriti machinas, quae in arce et promontorio ad praesidium tutelamque locatae fuere. Hunc exitum habuit proelium nostrum, quod septem horis nos tenuit. Poterant haec ⌊Genuae⌋ ab arce conspici. Ideoque sex aliae triremes paratae sunt, quae postridie eius diei nobis ⌊Genuam⌋ properantibus occurrere videntibus ⌊Gallis⌋, qui altum tenebant, cum nos litus illud, quod totum amicum est, raderemus magnaque pompa excepti sumus a civitate universa. Vide ergo sortem nostram. Multi optime ominantur. Me id solum male habet, quod inter ignotos versor.
Hic omnia dubia et intranquilla. Ingens adhaec penuria annonae. ⌊Italia⌋ tota ⌊caesarem⌋ odit. ⌊Cancellarius⌋ mandatum exspectat a ⌊caesare⌋. Exercitus ⌊caesaris⌋ adhuc est, ubi prius. ⌊Vicerex⌋ ubique male audit. ⌊Rex Angliae⌋ dicitur parare exercitum. Cancellarius, ut satis intellexi, vellet ⌊Franciscum Sportiam⌋ restitui, sed nescio, quid fiet, non admodum mihi videtur fieri posse. Nihil tamen possumus scire, quid futurum sit, priusquam litteras habeamus a ⌊caesare⌋. Ab his enim res omnes nostrae dependent. Interim ⌊Genuae⌋ manebimus. De pontifice puto satis rem omnem te intellexisse. ⌊Antonius de Leyua⌋ praefectus ⌊Mediolani,⌋[14] ubi primum audivit ⌊cancellarium⌋ applicuisse ⌊Monoecum⌋, missis cohortibus denis, comitatus ⌊Satyra
nae⌋ et ⌊Valentiae⌋,[15] si quid residuum furor Hispanicus reliquerat, iterum depopulari diripique iussit, arbitratus, ut reor, non ex voluntate ⌊caesaris⌋ bonum hunc ⌊senem⌋ abiisse. Haec merces laborum. Cuperem scire, an ⌊vicerex⌋ reddiderit vobis ⌊statum Barensem⌋. Scripsit is nuper per secretarium quendam bonum esse, quod ⌊cancellarius⌋
huc veniret. Multa animo molimur, nescio quo successu. Plurimum aveo scire, si quid novi sit de illustrissimo ⌊rege Daniae⌋ deque Norvegica expeditione. Nescio etiam, an ⌊Melchior⌋ tuto redierit domum. Cons[ilium] de ducatu ⌊Mediolani⌋
est, quod idem aut proveniet ⌊regi Bohemiae⌋, aut differetur adhuc eius donatio ad tempus. Interea simulabitur tractatus iustitiae futurus in rem ⌊Francisci Sphportie⌋. Ita ⌊cancellarius⌋ mihi narravit. Non dubito autem, quin miranda simus visuri.
Velim, me crebro certiorem facias de rebus tuis. Nam non dubito, quin tibi grave sit soli illic esse inter ⌊Hispanos⌋, cum tot amiseris convictores, sine quibus tibi vitae medietas deperit. Spero tamen futurum, ut aliquando aut istic, aut alibi iam quarto conveniamus. Interea scribe de rebus omnibus et me omnibus amicis commenda. Scribam, ubi primum intellexerimus, quid faciendum nobis quidve omittendum sit.
Si advenerit illustrissimus dominus ⌊marchio⌋ cum nuntio Virginis, impartiri ipsi dignabere 300000 bezolasmanos, totidem et reverendo domino ⌊vicecancellario⌋ meo nomine, et ⌊tuae⌋ alias 3000. Et vale feliciter.