Reverendissimo Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Chulmensi serenissimarum maiestatum [Poloniae] oratori di[gniss]imo, domino meo observandissimo
Apud caesarem
Illustrissima quondam ⌊mater⌋ serenissimae dominae ⌊reginae Poloniae⌋ tenebat inter alia feudalia in hoc ⌊regno⌋ territorium nominatum ⌊Monte Serico⌋, quod est divisum et quaelibet pars habet suum nomen. In ipso ⌊territorio⌋ pasculabant pecudes et alia animalia et solvebant illustrissimae dominae ⌊ducissae⌋ et numquam iumentae imperiales in illo territorio pascula sum<ps>erunt tempore, quo vixit illustrissima ducissa.
Post ⌊eius⌋ mortem dictae imperiales iumentae intraverunt in illo territorio ⌊Montis Serici⌋ et acceperunt certam partem dicti territorii, quae appellatur ⌊Defensa Sancti Lorenczi⌋, ubi est nemus, lignamina et rivus aquarum. Ceterae vero aliae partes dicti ⌊territorii⌋ non habent lignamina neque habent aquam, et si affectatores in dicto territorio ab officialibus serenissimae ⌊reginalis maiestatis⌋ volunt prendere ligna in illo nemore, custodes iumentarum ⌊caesaris⌋ prohibent et, si concedunt, volunt mercedem. Et tempore aestatis, quo iumentae praedictae non possunt permanere in illo ⌊territorio⌋, custodes praedicti iumentarum affidant alia animalia in eorum utilitatem et sic laute pro eorum utilitate privant de dominio sua<e> maiesta<tis> reginalis.
In regia camera summarie factus fuit processus, et cum maxima mea importunitate ⌊⌋ lata fuit, et est contra suam ⌊reginalem maiestatem⌋, prout Vestra Dominatio poterit videre a copia, quam inter ha
<n>
c litteram ego mitto Dominationi Vestrae. Suae ⌊reginali maiestati⌋ est damnosum pasculum iumentarum ⌊caesaris⌋ quolibet anno mille et sescentum ducatos.
Poterit Dominatio Vestra intercedere cum ⌊caesare⌋, ut illae iumentae non intrarent in illo territorio ⌊Montis Serici⌋, ita ut non intrabant tempore, quo vivebat illustrissima domina ⌊ducissa⌋. In hac mea littera erunt litterae magnifici et excellentis domini ⌊Ludovici Alifii⌋.
Et Dominationi Vestrae me commendo.