Letter #3483
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-06-01
received Augsburg, [1530]-06-28 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco Dei gratia electo Culmensi et oratori regio, amico carissimo
Reverende in Christo Pater et Domine, amice carissime.
Accepi litteras Dominationis Vestrae, quas Mantua ad me scripsit de impetrata immunitate adohae praestationis in ducatu serenissimae dominae nostrae solvi solitae, quod equidem factum et operam Dominationis Vestrae gratam esse utrique maiestati cognovi, et quam non dubito illarum maiestates cum ceteris meritis Dominationis Vestrae gratia et munificentia sua, ut coeperunt, prosecuturas esse: quod et Dominatio quoque Vestra promittere sibi certo potest. Nam maiestates suae in conferendo episcopatu Culmensi, de quo proxime est Dominationi Vestrae provisum, abunde declararunt, quam grata sint illis officia et merita Dominationis vestrae de se rebusque suis facta.
De his, quae hic aguntur, nunc scribere supervacaneum duxi, cum proximis litteris, quas fratri Dominationis Vestrae ferendas ad illam dedi, ita copiose de omnibus scripserim, ut vel illud solum ad cognitionem sufficere putem. Opto felicem esse Dominationem Vestram et quam diutissime incolumem.
Datae Cracoviae, die prima Iunii anno Domini M-o D-o XXX-o
Vestrae Reverendae Dominationis Petrus episcopus Cracoviensis et vicecancellarius subscripsit