Letter #3455
[Ioannes DANTISCUS] to UNKNOWN [a physician in Gdańsk (Danzig)]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), [1548-10-16 — 1548-10-24]
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Eximie Domine Doctor, amice carissime .
Salutem et omnem felicitatem.
Quod Dominatio Vestra ad descriptum morbi et defectus nostri statum nobis exactius consilium suum per superiorem nuntium nostrum cum adiunctis necessariis medelis communicaverit, magnas illi agimus gratias. . Et cum iam partim id simus secuti descripta etiam medicina usi , necessarium nobis visum est atque hoc valetudinem nostram expetere, quo denuo Dominationem Vestram super operatione praedictae medicinae in morbum et corpus nostrum, quomodo etiam nos post usum illius sentiamus, una cum quibusdam aliis informare ac eidem necessarias et valetudini nostrae conducibiles quaestiones proponere.
Ea omnia in insertam scedam conscribi curavimus et rogamus plurimum Dominationem Vestram, velit diligenter illa relegere et perpendere ac utile consilium suum super illis apud praesentem nuntium nostrum nobis impartire. Factura nobis rem gratissimam Dominatio Vestra.
Quam bene valere cupimus.