Grat[um mihi fe]cit Dominatio Vestra plurimum, quod me ex hoc dubio, de quo nuperrime colloquebamur, cum ⌊⌋ [ve]nerabilis domini ⌊Theoderici a Rheden⌋ solverit. Non satis tamen mirari possum, quid nuntio in mentem venerit, quod transiens per ⌊Prussiam⌋ in ⌊Livoniam⌋ ⌊⌋ secum detulerit et tanto tempore retinuerit. Si causam novit Dominatio Vestra, quaeso mihi eam describat. Mitto hic easdem domini ⌊Theoderici⌋ ⌊⌋, in quibus se refert ad eas, quas ad Dominationem Vestram dedit.
Contiones illas excusas quamprimum perlegero, ut Dominatio Vestra habeat, cum primis curabo.
Rediit ex aula nuntius meus, hinc qui exiverat XXII Septembris, sed de ⌊Alexandro⌋ neque a ⌊reverendissimo domino Cracoviensi⌋, vel ab ipso domino doctore ⌊Hosio⌋, quicquam attulit. Ab aliis mihi scribitur, quod nuntius apostolicus pro eo extorserit salvum conductum. Quomodo ulterius res illius habeant, accipiet Dominatio Vestra a nepote meo domino ⌊Gasparo⌋. Habeoque gratiam, quod adeo de valetudine mea sit sollicita. Ego in Dominum Deum confido, qui faciet mecum cf. Vulg. Ps (G) 50.3.1; Vulg. 1Pt 1.3.2 ⌊secundum magnam misericordiam suamcf. Vulg. Ps (G) 50.3.1; Vulg. 1Pt 1.3.2 ⌋.
Qui ut et Dominationem Vestram diu sospitet, ex animo precor.