Letter #3428
[Andrzej ZEBRZYDOWSKI] to Ioannes DANTISCUS[Dybów], [1548, end of August]
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioanni Dantisco, episcopo Varmiensi
Neque re ipsa, neque meo consilio adductus sum, ad Reverendissimam Dominationem Vestram hoc tempore ut scriberem, sed Georgii Scholсz, affinis ipsius voluntate.
Etsi enim causam communem habeamus, tamen ea meo quidem iudicio vel sine suffragatoribus obtineri, vel ab aliis defendi patronis potuit. Sed cum Georgius totum se mihi ex Reverendissima Dominatione Vestra pendere in hac causa dixisset, volui ego illi quoque partes meas tuendas commendare, maxime quod Marienburgi comitia instare dicuntur, in quibus res agi, defendi, obtineri potest auctoritate Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Emi domum ab hoc isto affine Reverendissimae Dominationis Vestrae. Res inter nos privatim acta. Transacta cum esset, ad consules de more venimus, ut quod inter nos contrahebatur, id illis quoque fiat consciis et annuentibus. Audita conventa et approbata sunt. Restabat aliud nihil, quam ut scabinorum quoque assensus subsequeretur. Tum autem institutum intervenerat, ut nobis scabinorum assensus longius esset exspectandus. Quod tempus cum praeteriisset, neque mea emptio ab scabinis, neque venditio Georgii accepta fuit contra omnium terrarum et hominum leges atque instituta contra omnem aequitatem.
Quod cum ita sit, Reverendissimam Dominationem Vestram rogo, ut hunc quidem Georgium affinitatis, me perpetuae in se observantiae, utrosque iustitiae et aequitatis causa iuvet in negotio auctoritatemque suam in Marienburgensibus comitiis rationibus inter nos contractis interponat. Habebit hoc nomine et illum ex obsequenti obsequentissimum, et me ex benevolo benevolentissimum.
Bene valeat.