Neque re ipsa, neque meo consilio adductus sum, ad Reverendissimam Dominationem Vestram hoc tempore ut scriberem, sed ⌊Georgii Scholсz⌋, affinis ipsius voluntate.
Etsi enim causam communem habeamus, tamen ea meo quidem iudicio vel sine suffragatoribus obtineri, vel ab aliis defendi patronis potuit. Sed cum ⌊Georgius⌋ totum se mihi ex Reverendissima Dominatione Vestra pendere in hac causa dixisset, volui ego illi quoque partes meas tuendas commendare, maxime quod ⌊Marienburgi⌋ ⌊comitia⌋ instare dicuntur, in quibus res agi, defendi, obtineri potest auctoritate Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Emi domum ab hoc isto ⌊affine⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae. Res inter nos privatim acta. Transacta cum esset, ad ⌊consules⌋ de more venimus, ut quod inter nos contrahebatur, id illis quoque fiat consciis et annuentibus. Audita conventa et approbata sunt. Restabat aliud nihil, quam ut scabinorum quoque assensus subsequeretur. Tum autem institutum intervenerat, ut nobis scabinorum assensus longius esset exspectandus. Quod tempus cum praeteriisset, neque mea emptio ab scabinis, neque venditio ⌊Georgii⌋ accepta fuit contra omnium terrarum et hominum leges atque instituta contra omnem aequitatem.
Quod cum ita sit, Reverendissimam Dominationem Vestram rogo, ut hunc quidem ⌊Georgium⌋ affinitatis, me perpetuae in se observantiae, utrosque iustitiae et aequitatis causa iuvet in negotio auctoritatemque suam in ⌊⌊Marienburgensibus⌋ comitiis⌋ rationibus inter nos contractis interponat. Habebit hoc nomine et illum ex obsequenti obsequentissimum, et me ex benevolo benevolentissimum.
Bene valeat.