Letter #3396
Sigismund II Augustus Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1548-07-02
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-07-10 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo patri domino Ioanni episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto
Sigismundus Augustus Dei gratia rex Poloniae magnus dux Lithuanie, Russiae, Prussiae, Masouiae etc. dominus et heres
Reverende in Christo pater domine sincere nobis dilecte.
Accepimus litteras Paternitatis Vestrae, quibus iustioribus quam vellemus rationibus excusat se, quod ad iusta divo parenti nostro persolvenda venire non possit. Male sit isti morbo, per quem et nobis optata Paternitatis Vestrae praesentia frui et Paternitas Vestra extremum hoc officium, quod vehementer cupere videtur, divo parenti nostro persolvere non licet. Sed quando sic Deo visum est, feramus necesse est, quod vitari non potest. Grata nobis esset futura praesentia Paternitatis Vestrae, quae nobis procul dubio non mediocrem fructum esset allatura, sed gratior est nobis tamen incolumitas Paternitatis Vestrae, quam illi diuturnam precamur atque, ut suae valetudinis curam habeat, hortamur.
Datae Cracoviae, II-a Iulii anno Domini M-o D-o XLVIII-o, regni vero nostri XIX-o.
Ad mandatum serenissimae regiae maiestatis proprium