Letter #3341
Maciej KALECKI of Mąkolin to Ioannes DANTISCUSSulejów, 1548-02-03
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-02-18 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc. domino observandissimo
Salutem et felicitatem ac sui plurimam commendationem.
In summis occupationibus, quae in discessu tumultuanter hominem obruere solent, non possum esse, uti par erat, prolixus . Existimo tamen Vestram Reverendissimam Dominationem omnia, quae in his turbulentis comitiis acta sunt, non latere. Quid autem responsi domini legati rettulerint, ex eis plenius cognoscet. Exspectanda est dies. Spero omnia ex animi sententia cessura, nam princeps est propensus. Ego hic etiamnum, quae Petrcoviae perficere non potui, hic perficio, privata potissimum serenissimae maiestatis regiae negotia. Proinde longior esse nequeo.
Equus ille antesignanus cum laterna claudus est et semivivus plane mihi adductus redditusque in nemore Grodnensi, ibi enim homo ille mihi factus est obvius accelerans maxime, ut discessum regium e Vilna antevertisset et equo illo usus est, ita ut nunc etiam et claudus et nullus plane sit. Coactus sum eum in plebanatu meo Sochaczoviensi relinquere sacerdotibus etc. Animus tamen Reverendissimae Dominationis Vestrae est mihi gratissimus. Cui me diligentissime commendo.
Ex Suleiow, die 3 Februarii 1548.
Deditissimus servitor praepositus Trocensis scripsit