Letter #3341
Maciej KALECKI of Mąkolin to Ioannes DANTISCUSSulejów, 1548-02-03
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-02-18 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri, domino
Salutem et felicitatem ac sui plurimam commendationem.
In summis occupationibus, quae in discessu tumultuanter hominem obruere solent, non possum esse, uti par erat, prolixus esse. Existimo tamen Vestram Reverendissimam Dominationem omnia, quae in his turbulentis comitiis acta sunt, non latere. Quid autem responsi domini legati rettulerint, ex eis plenius cognoscet. Exspectanda est dies. Spero omnia ex animi sententia cessura, nam princeps est propensus. Ego hic etiamnum, quae
Equus ille antesignanus cum laterna claudus est et semivivus plane est mihi adductus redditusque in nemore Grodnensi, ibi enim homo ille mihi factus est obvius accelerans maxime, ut discessum regium e
Ex
Deditissimus servitor