Letter #3339
Achatius TRENCK to Ioannes DANTISCUSAllenstein (Olsztyn), 1548-02-28
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-03-01 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino suo gratioso ac clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose ac clementissime.
Post humillimam servitiorum meorum exhibitionem.
Post discessum meum nuper ex Heilsberck in negotio tam urgente, ut cum Reverendissima Paternitate Vestra conventum erat, quatenus venerabilis dominus custos per venerabilem dominum Eustachium informaretur ac consensus eius require ms. a(!) ⌈ee ms. a(!) ⌉retur, nihil mihi per utrumque usque in hodiernum diem responsum [e]st on the margin⌈e hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉st[e]st on the margin⌉. Quod non satis dolere et admirari possum, quomodo nunc pecunia in viaticum et contributionem et(?) oeconomus noster ablegandus sit, quandoquidem in mea potestate non est oeconomum aliquem vel acceptare, vel licentiare non consentientibus nonnullis confratribus. Reverendissima Paternitas Vestra cogitet, cuius consilium in hac re quam humillime rogo, ne ... illegible⌈...... illegible⌉ confratrum incurram indignationem et detrectationem. Si profectio haec oeconomi usque ad praesentiam meam apud ecclesiam [di]ferri [po]ssit on the margin⌈di hidden by binding⌈[di]di hidden by binding⌉ferri po hidden by binding⌈[po]po hidden by binding⌉ssit[di]ferri [po]ssit on the margin⌉, vellem libenter.
Mitto ad Reverendissimam Paternitatem Vestram nepotem meum, Caraphum Portegal, qui infra octiduum ad Urbem per Cracoviam est iturus. Si Reverendissima Paternitas Vestra quicquam litterarum ad Urbem illi dare, vel quicquam committere voluerit, id fideliter exsequetur. Tractatus in proxima conventione Konisbergensi sub fide ab amico quodam mihi missos Reverendissimae Paterniati Vestrae mitto, ut apud eandem usque in meum maneant adventum.
Nova haec habeo. Quidam ex primoribus illustrissimi principis pro certo retulit mihi ante triduum illustrissimum principem ex BCz, 247, p. 440 aula on the margin⌈aulaaula on the margin⌉ caesareae maiestatis habuisse litteras per proprium nuntium a nonnullis hidden by binding⌈[nullis]nullis hidden by binding⌉ primatibus, hoc anno ab Crucifi... illegible⌈...... illegible⌉ incursione sive bello Cruciferorum liberum esse. Quod faxit Deus.
Me Reverendissimae Paternitatis Vestrae gratiae quam humillime ac totum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ commendo. Quam Deus Omnipotens nobis diu felicem ac incolumem conservare dignetur.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Allenstein, paenultima Februarii 1548.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimus servitor Achatius a Trencka