Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino suo gratioso ac clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose ac clementissime.
Post humillimam servitiorum meorum exhibitionem.
Post discessum meum nuper ex ⌊Heilsberck⌋ in negotio tam urgente, ut cum Reverendissima Paternitate Vestra conventum erat, quatenus venerabilis dominus ⌊custos⌋ per venerabilem dominum ⌊Eustachium⌋ informaretur ac consensus eius requireretur, nihil mihi per utrumque usque in hodiernum diem responsum [e]st. Quod non satis dolere et admirari possum, quomodo nunc pecunia in viaticum et contributionem et oeconomus noster ablegandus sit, quandoquidem in mea potestate non est oeconomum aliquem vel acceptare, vel licentiare non consentientibus nonnullis confratribus. Reverendissima Paternitas Vestra cogitet, cuius consilium in hac re quam humillime rogo, ne ⌊confratrum⌋ incurram indignationem et detrectationem. Si profectio haec oeconomi usque ad praesentiam meam apud ecclesiam [di]ferri [po]ssit, vellem libenter.
Mitto ad Reverendissimam Paternitatem Vestram nepotem meum, ⌊Caraphum Portegal⌋, qui infra octiduum ad ⌊Urbem⌋ per ⌊Cracoviam⌋ est iturus. Si Reverendissima Paternitas Vestra quicquam litterarum ad ⌊Urbem⌋ illi dare, vel quicquam committere voluerit, id fideliter exsequetur. Tractatus in proxima conventione ⌊Konisbergensi⌋ sub fide ab amico quodam mihi missos Reverendissimae Paterniati Vestrae mitto, ut apud eandem usque in meum maneant adventum.
Nova haec habeo. Quidam ex primoribus illustrissimi ⌊principis⌋ pro certo retulit mihi ante triduum illustrissimum principem ex aula ⌊caesareae maiestatis⌋ habuisse litteras per proprium nuntium a non[nullis] primatibus, hoc anno ab incursione sive bello ⌊Cruciferorum⌋ liberum esse. Quod faxit Deus.
Me Reverendissimae Paternitatis Vestrae gratiae quam humillime ac tot[um] commendo. Quam Deus Omnipotens nobis diu felicem ac incolumem conservare dignetur.