Venit huc ad me ex ⌊Gedano⌋ honestus ⌊Iacobus Lehemann⌋, patruelis meus, cui cum mutua nostra amicitia non esset incognita et causam quandam in illis partibus per procuratores suos , ⌊Gerhardum Vilkens⌋ et ⌊Gerhardum de Closter⌋, cives in ⌊Amsterdam⌋ , qui has Magnificentiae Vestrae reddent, tractandam haberet, obnixe et diligentissime mihi supplicavit, ut ⌊ipsum⌋, eius causam et praememoratos suos constitutos ⌊procuratores⌋ Magnificentiae Vestrae commendarem, quo illa ad meam intercessionem illis patrocinium suum non denegaret et litteris suis apud ⌊senatum Middelburgensem⌋ vel dominos ibidem iudices eos ita promoveret, ut tanto citius causa ea, quae ibi tractanda veniet, decideretur.
Quae ita se habet: Convenit superiori anno dictus ⌊patruelis⌋ meus, tunc temporis in ⌊Anglia⌋ existens, cum quodam nauclero nomine ⌊Ioannis Otte⌋, ut ex portu ⌊Dortmoe⌋ ⌊Galliam⌋ versus navigaret, dando illi tantum pecuniae, ut ea medietatem navis, de qua secum transegerat, sale oneraret , et inde recta vela ⌊Gedanum⌋ versus verteret, quod ⌊nauclerus⌋ se facturum sancte recepit. Postquam vero ex eo ⌊portu⌋ solvisset et ⌊Galliam⌋ satis feliciter attigisset, oblitus sponsionem suam et contractum, quem cum ⌊patrueli⌋ meo inierat, denuo navem suam mercatori Gallico promisit et, accepto naulo, sale mercatoris eandem replevit ea condicione, ut sal illud ex eo loco in alias partes ⌊Galliae⌋ transportaret, interim vero pecuniam ⌊patruelis⌋ mei, quam illi pro coemendo sale dederat, apud se retinuit.
Tandem, cum vela soluisset, ⌊Galliam⌋ reliquit (simili ratione mercatorem Gallicum, qua ⌊patruelem meum⌋, decipiens) et ⌊Selandiam⌋ pervenit, ubi postquam sal mercatoris Gallici vendidisse<t> , se cum navi sua in insulam quandam, Sancti Martini dictam, recepit, securum et tutum se ibi fore putans. ⌊Quem⌋ cum mercator Gallicus insequeretur et in eo loco comprehendisset, eum iuridice accusavit et obtinuit, ut in carceres coniceretur, donec illi pro illato damno satisfaceret. Quem cum parva quadam navi, quam in ⌊Anglia⌋ emerat, contentum reddidisset. Coactus fuit insuper pro nautis suis fideiubere , quod ex ea insula nullibi, quam in portum quendam, ⌊Galliae⌋ ⌊Habelnowe⌋ dictam, cum altera navi, quam ⌊patruelis⌋ meus conduxerat, essent navigaturi, et in carceribus detinebatur, donec id ita factum esse certo resciretur. Nautae vero, dolum ⌊naucleri sui⌋ animadvertentes, cum inde navigassent, non portum ⌊Galliae⌋, qui illis constitutus erat, petebant, sed vela vertentes ⌊Selandiam⌋ pervenerunt, relicto in carcere ⌊nauclero⌋ suo.
Hoc ubi procuratores ⌊patruelis mei⌋ resciverunt, ilico navim eam primi arrestarunt, ut ex divendita navi ⌊patruelis⌋ me[us] recompensam illati damni et expositam pecuniam consequi posset. Nunc autem futurum est, ut ea actio de facto arrest[o] coram dominis iudicibus in ⌊Middelburg⌋ proponatur.
Quamplurimum rogo, cum haec causa sit iustissima et ⌊patruel[is]⌋ meus non parum ab insidioso ⌊nauclero⌋ circumventus sit et mercatores, qui non magnam scientiam iuris habere solent, procuratores habeat, Magnificentia Vestra, quae de iure et consuetudine patriae edocta est, velit non gravatim meo nomine in hac causa ⌊patrueli⌋ meo, homini in illis terris peregrino, et suis ⌊procuratoribus⌋ operam suam impartiri et iuvare, ne longius ea causa protrahatur, sed citius absolvatur.
Quod ego una cum ⌊patrueli⌋ meo omni gratitudine promerebimur erga Magnificentiam Vestram. Quam prosperrime cum omnium rerum felicissimo successu valere opto ex animo.