Gratum nobis fuit, quod Fraternitas Vestra nobis ⌊⌋, quae ad eam ex aula ⌊regis⌋ in causa ⌊Alexandri⌋ de non impetrato salvo conductu scripta fuerunt. Idem nobis antea venerabilis dominus doctor ⌊Hosius⌋ et ipse magnificus dominus ⌊vicecancellarius⌋ descripserant, quemadmodum Fraternitas Vestra ex superioribus nostris litteris ad nepotem nostrum, venerabilem dominum ⌊Ioannem Hannovium⌋, scriptis, intelliget, cui haec omnia significavimus, certiora tamen nunc ea esse credimus, cum eadem etiam nuntius Fraternitatis Vestrae retulerit, quam ut de iis nobis dubitare liceat.
Quod Fraternitas Vestra nobis litteras doctoris ⌊Hosii⌋, quas suis adiunxit, proprio nuntio transmisit, agimus gratias, et si vicissim illi gratificari poterimus, propensio nostra non deerit Fraternitati Vestrae.
Quam feliciter valere optamus.