Letter #3263
[Ioannes DANTISCUS] to [Mikołaj] LOKHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-11-18
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Domino Locka
Venerabilis etc.
Gratum nobis fuit, quod Fraternitas Vestra nobis communicavit, quae ad eam ex aula regis in causa Alexandri de non impetrato salvo conductu scripta fuerunt. Idem nobis antea venerabilis dominus doctor Hosius et ipse magnificus dominus vicecancellarius descripserant, quemadmodum Fraternitas Vestra ex superioribus nostris litteris ad nepotem nostrum, venerabilem dominum Ioannem Hannovium, scriptis, intelliget, cui haec omnia significavimus, certiora tamen nunc ea esse credimus, cum eadem etiam nuntius Fraternitatis Vestrae retulerit, quam ut de iis nobis dubitare liceat.
Quod Fraternitas Vestra nobis litteras doctoris Hosii, quas suis adiunxit, proprio nuntio transmisit, agimus gratias, et si vicissim illi gratificari poterimus, propensio nostra non deerit Fraternitati Vestrae.
Quam feliciter valere optamus.
Datae ex arce nostra Heilsberg, XVIII Novembris MDXLVII.