Reverendissimo in Christo Patri et Domino, Domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino atque avunculo suo colendissimo
Reverendissime in Christo Pater, Domine atque avuncule observandissime, commendatione obsequiorum meorum in gratiam Celsitudinis Vestrae Reverendissimae praemissa.
Venerabilis dominus ⌊Locka⌋, confrater noster, superioribus diebus puerum suum ⌊Pieterkoviam⌋ ablegaret in quibusdam suis negotiis, et ut inter cetera expiscaretur num ⌊Alexander Schulteti⌋ salvum conductum (quemadmodum eius fautores quidam iam propalarunt) esset adeptus. Is heri rediens responsum tulit ab eximio domino doctore ⌊Hosio⌋ ac reliquis amicis apud aulam nihil eiusmodi ⌊Alexandrum⌋ obtinuisse et, ne in posterum obtineat, omnibus conatibus impedire sunt polliciti. Cum autem ipse dominus doctor ⌊Hosius⌋ ad Celsitudinem Vestram Reverendissimam litteras etiam dedisset, operae pretium esse duxi eas proprio tabellario sine mora transmittere, ut temporius ad manus Celsitudinis Vestrae Reverendissimae propter secreta, quae fortassis in eis continentur, pervenirent.
Quod vero Celsitudo Vestra Reverendissima nomine aedium nostrarum ⌊Gedani⌋, ut est edocta a fratre meo ⌊Simone⌋, generoso domino ⌊Ioanni a Werden⌋ ⌊⌋, immortales ago gratias. Non dubito, quin maximum pondus sic habiturum et causae nostrae summe necessarium.
Frater meus ⌊Valentinus⌋ hic apud me decumbit, cuius curam habet doctor ⌊Andreas physicus Elbingensis⌋. Non dubitat ⌊eum⌋, gratia superis, pristinae sanitati restituere.
Quam longissima bonaque valetudine frui Celsitudinem Vestram Reverendissimam faxit ⌊Christus⌋. Cuius me gratiae totum dico dedicoque.