Letter #3258
Johann HANNAU Jr to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1547-11-13
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-11-17 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 6, f. 1v unnumbered after f. 60
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, Domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino atque avunculo suo colendissimo
Reverendissime in Christo Pater, Domine atque avuncule observandissime, commendatione obsequiorum meorum in gratiam Celsitudinis Vestrae Reverendissimae praemissa.
Venerabilis dominus Locka, confrater noster, superioribus diebus puerum suum Pieterkoviam ablegaret in quibusdam suis negotiis, et ut inter cetera expiscaretur num Alexander Schulteti salvum conductum (quemadmodum eius fautores quidam iam propalarunt) esset adeptus. Is heri rediens responsum tulit ab eximio domino doctore Hosio ac reliquis amicis apud aulam nihil eiusmodi Alexandrum obtinuisse et, ne in posterum obtineat, omnibus conatibus impedire sunt polliciti. Cum autem ipse dominus doctor Hosius ad Celsitudinem Vestram Reverendissimam litteras etiam dedisset, operae pretium esse duxi eas proprio tabellario sine mora transmittere, ut temporius ad manus Celsitudinis Vestrae Reverendissimae propter secreta, quae fortassis in eis continentur, pervenirent.
Quod vero Celsitudo Vestra Reverendissima nomine aedium nostrarum Gedani, ut est edocta a fratre meo Simone, generoso domino Ioanni a Werden scripserit, immortales ago gratias. Non dubito, quin maximum pondus sic habiturum et causae nostrae summe necessarium.
Frater meus Valentinus hic apud me decumbit, cuius curam habet doctor Andreas physicus Elbingensis. Non dubitat eum, gratia superis, pristinae sanitati restituere.
Quam longissima bonaque valetudine frui Celsitudinem Vestram Reverendissimam faxit Christus. AAWO, AB, D. 6, f. 60v Cuius me gratiae totum dico dedicoque.
Varmiae, 13 die Novembris, anno Salutis 1547.
Celsit(udinis) or Celsit(udini)⌈Celsit(udinis)Celsit(udinis) or Celsit(udini)⌉ Vestrae Reverendissimae obsequentissimus nepos Ioannes Hannovius, canonicus Varmiensis