Letter #3111
[Ioannes DANTISCUS] to [Wilhelm von Hohenzollern]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-06-08
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime et Illustrissime Princeps et Domine, domine frater carissime et maior plurimum observande.
Salutem et fraternorum officiorum commendationem.
Postulat a nobis Reverendissima et Illustrissima Dominatio Vestra, ut illi decreta concilii Tridentini transmitteremus, quae etiam reverendissimus in Christo pater et dominus archiepiscopus Upsalensis , ut ex inserta scheda sub manu eius scripta intelliget, per nos Reverendissimae et Illustrissimae Dominationi Vestrae communicari voluit. Cui dudum in ea gratificati fuissemus, si id opportunitate et commoditate certi nuntii fieri potuisset, quem cum habere hactenus non potuimus nec ea cuilibet committenda esse duximus, hucusque impediti sumus. Mittimus tamen ea per praesentem Reverendissimae et Illustrissimae Dominationis Vestrae nuntium et rogamus, ut nobis apud nepotem nostrum, ingenuum Valentinum Hannovium, qui cum nostris litteris ad Reverendissimam et Illustrissimam Dominationem Vestram nudiustertius hinc profectus est, quibus Reverendissimae et Illustrissimae Dominationi Vestrae de felici adventu in has partes gratulati sumus, et ea scripsimus, quae significanda illi esse duximus, remittantur.
Quod vero cupit Reverendissima et Illustrissima Dominatio Vestra per nos certior fieri de statu et rebus concilii, et quousque in eo progressum sit, nihil certius hoc tempore habemus, nisi quod decima sexta Martii per eundem reverendissimum dominum Upsalensem ad nos descriptum est. Synodum ob infectum ex peste aerem et praelatos ibidem constitutos locum mutasse et omnes se Bononiam contulisse, ubi eousque sunt perseveraturi, donec aer de pestilentia purgatus et salubrior factus fuerit. Tum denuo se Tridentum conferent et synodum usque ad integram decisionem causarum, de quibus in religione controvertitur, coniunctim sunt celebraturi.
Quod reliquum est, Reverendissimae et Illustrissimae Dominationi Vestrae nos de meliore nota commendamus et eidem a Domino Deo felicem in omnibus rebus successum et incolumitatem vitae longissime duraturam cum integra ecclesiae et subditorum suorum administratione ex animo precamur.
Datae Heilsberg etc., 8 Iunii MDXLVII.