Letter #3045
[Ioannes DANTISCUS] to Achatius TRENCK[Heilsberg (Lidzbark Warmiński)], 1547-02-20
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Domino Achatio a Trencka
Venerabilis,
Cum hesterna die nobis non paucae ex Urbe litterae redditae sint, quibus etiam ad Fraternitatem Vestram spectantes adiunctae fuere, quas tamen separare nec sine mutua collatione et lectione eas commode intelligere non possumus, multo melius vero de negotiis in illis contentis in absentia quicquam conferre, necesse erit, ut Fraternitas Vestra se primo tempore ocius ad nos conferat, quod libenter nunc factum vellemus, ut eo commodius et maiori cum studio de iis rebus, quae nos, Fraternitatem Vestram et ecclesiam nostram contingunt, colloqui et maturiora consilia capere possimus. Ad quam tractationem cotidie Fraternitatis Vestrae adventum expectabimus
Quae feliciter valeat.
Datae 20 Februarii 1547.