Letter #297
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1526-07-20
received Valladolid, [1527]-03-17 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
... et egregio ... utriusque iuris ... [secre]tario et oratori ... sincere nobis dilecto
Curia caesaris
Via Velserorum
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Bari ac Russiae totiusque Prussiae domina
Magnifice et egregie, sincere nobis dilecte.
Habuimus tuas sub data ex Hispali in Betica Hispaniae 13 Maii satis gratas et laetas litteras, quibus significasti, non esse tanti habitum, quanti aliunde reputatum seditiosi nimium Anthonelli interitum, etiam si caesari deferatur, quod nobis audire placuit Tuaeque Strenuitati gratias agimus, quod nos ex eo apud [nos] perplexo liberavit dubio remque nostram tutam declarat salubri consilio. Nec posse illud nobis obesse, sicut iuste censemus citra omnem iacturam iurium nostrorum, verum tamen, si tentatum fuerit aliquid contra, Tua Strenuitas non ignorat, quid pro nobis non minus iuste quam rationabiliter respondere debeat et mentem nostram prioribus nostris litteris conformando recolligat, iunctis his, quae magnificus Ludovicus Aliphius, secretarius noster, eidem nunc scribit.
Consilium adversus Ludovicum de Montealto et Hannibalem, servum eius, comprobamus, et acceptamus officiumque hoc boni oratoris gratia nostra remuneramus.
De castro Barensi et eius castellano pendemus ex litteris suis, quas intactas remisimus sacrae regiae maiestati, domino nostro, et inde exspectamus, ut intelligamus, quae interea acta sint; attamen ea spe solamur, quam nobis satis bonam his litteris pollicetur, sumusque et gratae et contentae, quod consanguineus domini Sigismundi Loffredi sit noster castellanus, qui et meretur et placet et quanto citius, tanto nobis carior erit. Efficiat hoc Strenuitas Tua domini Sigismundi Lofredi adiutorio et opera dummodo castrum eripiatur de manibus illorum, quos iustis partibus nostris semper habuimus suspectos, immo infensos, quorum etiam, ut scribit, auctoritas minuitur, et utinam pereat sine caesaris indignitate cum illorum ignominia, qui privatam utilitatem et non caesaris honorem curabant.
De citatione peremptoria adversus impetitores nostros, rebus sic furentibus, silentio concedimus semperque bonis consiliis per Tuam Strenuitatem illic nanciscendis deferimus et acquiescimus et propterea haec suo arbitrio commiseramus et utinam Granatae finem horum haberemus sicut sperat Strenuitas Tua, tunc illam regiis ac nostris litteris revocaremus, quas donec expresse miserimus, nolumus quidem omnino inde pedem moveret.
De cambio CCC ducatorum apud dominos Velzeros sumus contentissimae, redduntur et semper reddentur per Nicolaum Carminianum, Barensem thesaurarium nostrum, absque omni mora ac difficultate. Et licet decreveramus et tot litteris nostris insinuavimus Tuae Strenuitati ut salarium suum repeteret ea via et ab illis mercatoribus, quos Ioannes Iacobus Dunignanow, mercator Venetus, nostro nomine demonstraret, quia tamen videmus impeditam esse intentionem nostram et infectam viam illam, iam Strenuitas Tua utatur officio et benevolentia dominorum Velserorum aut Focarorum, vel quos horum maluerit, dummodo sit firmus et securus una via. Nos illis et rependemus favore nostro et restituere mandamus cessante omni difficultate et mora. Debet his CCC se sustentari usque ad mensem Septembrem, sicut nobis scribit, sed nondum nec prius redibit, donec eam expresse revocaverimus, et deinde tam pro suo honore quam etiam honestissima inde expeditione consulemus.
Redimus ad castellum Barense et dicimus quosdam servos et familiares castellani egredientis e castello occidisse satis indigne duos cives Barenses subditos nostros, et postquam petita fuit iustitia desuper apud collaterale consilium, hactenus non fuit obtenta, et ut credimus plures erunt similes errores per istum castellanum, nam et istos homicidas clandestina fuga liberabit et aliis malum exemplum et scandalum dabit, quod Tua Strenuitas coram caesarea maiestate proponat et hanc rationem deducat pro relaxando castello nostro.
Nil nobis inde scripsit de illustri domino duce Calabriae, consanguineo nostro et conubio eius, quod scire cupiebamus.
Datae Cracoviae, XX Iulii 1526.
Bona regina subscripsit