Letter #2956
Feliks (Szczęsny) SRZEŃSKI (SOKOŁOWSKI) to Ioannes DANTISCUSPłock, 1546-04-23
received Marienburg (Malbork), 1546-05-10 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime et singulari studio honorande.
Praemissa obsequiorum meorum obni paper damaged⌈[ni]ni paper damaged⌉xa in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae commendatione.
Incolumitatem praesentem Reverendissimae Dominationi Vestrae his scriptis meis duxi intervisendam, quam eidem Dominationi Vestrae Reverendissimae faustissimam semper magnopere cupio et longaevam.
Ceterum Reverendissimae Dominationi Vestrae decrevi innotescendum rumore ad me delatum esse nonnullos ex dominis
Quae cum me res ita audit, ad Reverendissimam Dominationem Vestram, dominum et fautorem meum gratiosissimum, cumprimis hoc in negotio confugiendum putavi. Cuius erga me benignitas et gratia tantum testata est, quod in illa constanter semper fiderem, qua etiam mediante capitaneatum Mariemburgensem assecutum me fore profiteor et in multis aliis candidam semper erga me dignavi. Proinde Reverendissimam Dominationem Vestram, dominum meum gratiosissimum, exoro, ut, si quid tum in his
Cuius gratiae me et hoc negotium meum ex animo quam diligentissime recomitto cupiens, ut Reverendissima Dominatio Vestra diu felicissime valeat et me obsequentissimum suum diligat.
Ex
Eiusdem Reverendissime Paternitatis Vestrae servitor
Postscript:
Cetera commisi meo vicecapitaneo oretenus cum Reverendissima Paternitate Vestra loqui.