Letter #2866
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-09-18
received Elbing (Elbląg), 1545-09-25 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine observatissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Reddidit mihi dominus Adrianus litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, cui libenter adero, quoad fides mea patietur. Reverendissimus dominus Plocensis est nunc in spe et exspectatione Cracoviensis episcopatus. Non desunt, qui impedire conentur. Si Reverendissimae Dominationis Vestrae litterae commendaticiae accesserint, non parvo adiumento esse poterint, quas ut dare ne gravetur, rogo. Comitia Cracoviae sunt edicta ad diem Divae Catharinae. Nova, quae habui, m paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉ paper damaged⌈[] paper damaged⌉itto.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, 14 Calendas Octobres 1545.
Eiusdem Reverendissimae D(ominationis) or D(ominationi)⌈D(ominationis)D(ominationis) or D(ominationi)⌉ Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
De pace Thurcica nihil adhuc certi est. Orator caesaris et Galli eam ob rem dum in Thurciam ms. Thurcicam(!) ⌈ThurciamThurciam ms. Thurcicam(!) ⌉ proficiscuntur, Gallus orator detentus est morbo Ragusii et graviter aegrotat. Ante unum mensem circiter octo milia Thurcorum duce Sanzako Bosnensi, qui nuper ad praefecturam venit, fecerunt excursionem in Carniolam, sed coloni longe ante ad de a superinscribed⌈aa superinscribed⌉dventu hostium certiores facti receperant sese in loca tuta. Itaque Thurci non inventa praeda saevierunt in tec ms. s(!) ⌈cc ms. s(!) ⌉ta subiectis ignibus eorumque reditus simillimus fugae fuit.
Inter Gallum et Anglum certatur magnis ms. magnibus(!) ⌈magnismagnis ms. magnibus(!) ⌉ viribus, semper hactenus fuit superior Anglus munivitque oppidum in Belgis Bolognam a se expugnatum mirificis operibus. Compromisitque Gallus de pace nulla re excepta in caesare. Idem fuit Anglus, nisi quod nullo pacto Bolognam vult restituere. Missae dicuntur quaedam copiae a Gallo in Scotiam, ut hostem distineret. Ad exercitum Gallicum manent duo filii regis.
Pretestantes(!) nullo pacto voluerunt ad concilium venire, nostri tamen concilium prosequuntur.
Illa editio caesaris de modo retinendae fidei et ritibus ecclesiasticis praecipue vulgata est propter Flandrenses, ubi non solum Lutherana, sed pleraeque aliae pestes coeperant pullulare.
Rex Romanorum serenissimus agit conventum Bohemorum Pragae. Eo perfecto vel huc, vel se conferet Vratislaviam.
De foedere inter caesarem et Gallum mirum ubique silentium est. Aiunt Venetos et alios principes Italum orare caesarem, ne det Mediolanum ad manus Gallicas. Mihi autem videtur res omnes pendere ex successu indutiarum cum Thurco.