De pace Thurcica nihil adhuc certi est. Orator ⌊caesaris⌋ et ⌊Galli⌋ eam ob rem dum in Thurciam proficiscuntur, Gallus orator detentus est morbo ⌊Ragusii⌋ et graviter aegrotat. Ante unum mensem circiter octo milia ⌊Thurcorum⌋ duce Sanzako Bosnensi, qui nuper ad praefecturam venit, fecerunt excursionem in Carniolam, sed coloni longe ante de adventu hostium certiores facti receperant sese in loca tuta.
Itaque ⌊Thurci⌋ non inventa praeda saevierunt in tecta subiectis ignibus eorumque reditus simillimus fugae fuit.
Inter ⌊Gallum⌋ et ⌊Anglum⌋ certatur magnis viribus, semper hactenus fuit superior Anglus munivitque oppidum in ⌊Belgis⌋ ⌊Bolognam⌋ a se expugnatum mirificis operibus. Compromisitque ⌊Gallus⌋ de pace nulla re excepta in ⌊caesare⌋. Idem fuit ⌊Anglus⌋, nisi quod nullo pacto ⌊Bolognam⌋ vult restituere. Missae dicuntur quaedam copiae a ⌊Gallo⌋ in ⌊Scotiam⌋, ut hostem distineret. Ad exercitum Gallicum manent duo filii ⌊regis⌋.
Pretestantes(!) nullo pacto voluerunt ad concilium venire, nostri tamen concilium prosequuntur.
Illa editio ⌊caesaris⌋ de modo retinendae fidei et ritibus ecclesiasticis praecipue vulgata est propter ⌊Flandrenses⌋, ubi non solum Lutherana, sed pleraeque aliae pestes coeperant pullulare.
⌊Rex Romanorum⌋ serenissimus agit conventum ⌊Bohemorum⌋ ⌊Pragae⌋. Eo perfecto vel huc, vel se conferet ⌊Vratislaviam⌋.
De foedere inter ⌊caesarem⌋ et ⌊Gallum⌋ mirum ubique silentium est. Aiunt ⌊Venetos⌋ et alios principes Italum orare caesarem, ne det ⌊Mediolanum⌋ ad manus Gallicas. Mihi autem videtur res omnes pendere ex successu indutiarum cum ⌊Thurco⌋.