Quas ad ⌊Ludovicum Aliphium⌋ secretarium nostrum
et in eius absentia ad ⌊Nicolaum Anthonium Carminianum⌋ thesaurarium ⌊Ducatus nostri Barensis⌋ 1525-12-31⌊⌊⌋1525-12-31⌋, 1526-01-24⌊⌊⌋1526-01-24⌋, ⌊⌋ et ⌊⌋ ex ⌊Toledo ad Tagum⌋ dedisti litteras, has sub absentia ⌊Ludovici⌋ ab ipso ⌊Nicolao Anthonio⌋ accepimus. Curam et diligentiam, quam negotiis et expeditionibus nostris impendisti, intelleximus, quae nobis omnia grata fuere. Volumus autem, ut in eorum expeditione sic, uti coepisti, insistas, ut tandem ex animi nostri sententia negotia ipsa conficiantur.
Quia autem super illo articulo matrimoniali a sacra ⌊caesarea maiestate⌋ declarationem exspectas, quod videlicet illustrissimae dominae felicis memoriae ⌊matri nostrae⌋ non licuerit testari nisi de fructibus vita illius durante, stantibus pactis inter serenissimum dominum ⌊coniugem nostrum⌋ et illustrissimam dominam matrem nostram initis, nostrum etiam id iudicium est et fuit semper. Sunt tamen nonnulli, qui pacta illa non ligasse illustrissimam dominam ⌊matrem nostram⌋ asserunt, ex eo, quia pacta talia fuere celebrata sine auctoritate ⌊caesareae maiestatis⌋ et a die confirmationis factae per caesaream maiestatem robur suum sumpsisse et non antea, ultima autem voluntas praecessit confirmationem caesareae maiestatis. Licet nostra adhuc firma est opinio illustrissimam dominam ⌊matrem nostram⌋, quantum ad eam, non potuisse disponere de reditibus post mortem illius obvenientibus obstantibus illi tractatibus ratificatis et confirmatis per matrimonium nostrum subsequens. Cuperemus itaque, ut haec omnia in prospectu bono habeantur ad finem et effectum, ut in expeditione dictae declarationis ⌊caesareae maiestatis⌋ et litterarum desuper conficiendarum ingrossatione seu extensione dubietatibus his obviari possit.
Super libera relaxatione ⌊castri nostri Barensis⌋ faciat, uti coepit, exactam diligentiam, ut ⌊castellanum⌋ ex libito nostro instituere habeamus et possimus sine his impedimentis sine omni dubio talem istic constituere castellanum, cui nec ⌊caesarea maiestas⌋, nec ipsum collaterale consilium, nec quisquam alius aliquid opponere possit.
Postquam autem super his expeditionibus resolutionem a ⌊caesarea maiestate⌋ habuerit litterasque super his necessarias expedierit, illas in manus nostras perferendas ⌊mercatoribus Velseris⌋ committa[t], sic ut tute ad nos pervenire possent. Nos enim illis visis iuxta arbitrium nostrum ad illarum exsecutionem procedi mandabimus.
Intelleximus insuper de provisione illi per nos facta usque ad mensem Iunium illam accepisse grato id accepimus animo. Commisimus enim et mandavimus, ut ulterior provisio illi fiat, quam [non] dubitamus iam procurasse eos, quibus haec commissa sunt, ne aliqua mora in his intercedat.
Satisfecissemus profecto ex animo votis et desideriis illustris domini ducis Calabriae, sed priusquam nobis hunc Franciscum Florium commendasset, iam aliquot mensibus ante praefecimus huic officio auditoratus affinem domini ⌊Sigismundi Lofredo⌋, ⌊Scipionem de Summa⌋, virum maturum et integrum, quem non licet nec expedit, ut eum sine causa amoveamus, excuset itaque nos eo modo domino duci etc.
Domino magno cancellario nos et negotia nostra, quantum potestis, commendetis, et, ut rebus et negotiis nostris iustissimis adesse velit, eundem saepius inte[r]pelletis, cui etiam pro laboribus in re nostra hactenus habitis post earum expeditiones omni gratitudine compensare curabimus, poteritis enim polliceri a nobis realiter futurum.
Pelles sebellinas, quas ad vos misimus, illas postquam habueritis, asservetis easdem usque ad ulteriorem nostram vobis faciendam informationem.
Cuperemus insuper et gratissimum nobis foret, ut negotium illud, quod vobis [Lu]dovicus ⌊Aliphius⌋ in favorem Scipionis de Russis, vasalli nostri recommen[da]verat, expediretis, ut videlicet assequi posset certa officia, quae habere desidera[t], faveremus enim illi ipsi multis respectibus.
Quicquid tandem cum L conclusum fuerit, et quorsum divertat et cum quali [con]dicione discedet, nos per primos nuntios certiores reddatis. Alphabetum hoc, quod ultimo misistis, placet, volumus tamen, ut sic observetis illud, quo[d] ante nomina illorum, quorum negotia aut gesta describitis, unum aut duo verba ante, et statim post nomen illius similiter unum aut duo verba per cifras scribatis, ne sic facile quivis intelligat, de qua re aut de quibus personi[s] scribitur. Talia enim verba ante et post per cifras posita poterint immutare aut saltem obscurare sententiam negotii etc.
Binis iam nostris significavimus litteris quendam eventum, qui proximis lapsibus, uti intelleximus, Ludovico nostro contigit cum quodam Anthonello d[e] Usthunio, qui de obiectis se iustificare volens ad nos una cum Ludovico sec[re]tario nostro se contulit. Et ecce nescio quid suspicionis aut timoris imag[i]natus mortem sibi ipsi conscivit. Nocte enim quadam, tunc cum omnes in nav[i] quieti se dedissent, ecce ipse nactus oportunitatem alienatione mentis plus quam aliam ob causam in mare se praecipitavit. Hunc ex mari nautae surrip[iu]n[t], mortuum extrahunt et in litore proximo sepeliunt.
Intelleximus enim quod multi nostri et fortassis ⌊Ludovici⌋ servitoris nostri ma[le]voli rem varie interpretantur et longe aliter, quam se habeat. Et ob ha[nc] causam collaterale concilium commissarios istic miserit ad perquirendam verit[atem] et huius negotii progressum. Et licet nos maluissemus, quod ⌊Ludovicus⌋ [eum] istic reliquisset et, si in aliquo deliquisset, eum in nostris dominiis sine ha[c] ad nos profectione emendandum commisisset, quia tamen sine mandato nos[tro] et fortassis in bonam partem id fecit, volumus, ut sollerti et diligent[i] studio huic negotio intendas et pro virili tua nos excuses, nec pati[a]ris, ut per aemulos et malevolos nostros accusari aut notari possemus, immo nec ⌊Ludovicus⌋, quia culpa caret, praeter id, quod eum ad nos cum aliis nostris vasallis adducere voluit iterum remittendos, haec omnia sua industria excuset. Quae omnia fidei et integritati ac solitae dexteritati tuae committimus.