Letter #2830
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-05-18
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-05-28 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc. domino observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Salutem et legitimam obsequiorum meorum commendationem.
Facere non possum, quin in singulas litteras Reverendissimae Dominationi Vestrae agam gratias, ea esse solent omnes humanitate praeditae vel hae proximae, quas nuper accepi, quam humanissimis contextae fuerunt verbis, qua sententiarum verborumque gravitate monachi Hungarici cum monacho Germanico utroque exitiali sua in arte auctore collationem nobis exhibuerunt, iis vero quam belle respondet Marphorius, omnia profecto sunt dignitatis, prudentiae eruditionisque plena, sunt itaque a me singulari cum voluptate lecta.
Sed quod Reverendissima Dominatio Vestra a me petiit, si quid hic in novis esset, id ei perscribere ut ne gravarer, libenter profecto in hoc, sicuti alio quovis obsequii in genere Reverendissimae Dominationi Vestrae morem gererem, sed est nunc quidem eius apud nos nihil, nisi forte huc referri libeat adventum serenissimi domini regis iunioris, qui quidem a nobis ad secundum Iunii diem singulari desiderio exspectatur. Sed hoc Reverendissima Dominatio Vestra omnium minime ignorare videtur, sicuti nec hoc ei ignotum esse credo, quod reginalis maiestas iunior graviter ac periculose ex febri laboraverit supremisque iam Christianae religionis officiis defuncta fuerit, usque adeo de illius vita conclamatum fuit, sed tamen eandem maiestatem tertiana in quotidianam febri conversa BCz, 1599, p. 540 convalescere Dei gratia coepisse magnoque cum aliorum hidden by binding⌈[rum]rum hidden by binding⌉ omnium, tum ipsius mariti gaudio ac voto reliquias hidden by binding⌈[as]as hidden by binding⌉ morbi depellere, quod nisi fuisset, regia maiestas itineri hidden by binding⌈[ineri]ineri hidden by binding⌉ se datura non erat. Quae quidem Vilna die 9 [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ iter ingressa est nec valde diu hic immoratura.
De Wormaciensi conventu imperii quid speremus [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ne non habemus, caesar eo nondum venisse, sed [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉am in Inferiore Germania haerere, cum ab aliis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ scribitur, tum idem haberi Pragae servitor meus hidden by binding⌈[eus]eus hidden by binding⌉, qui inde a serenissima domina Romanorum etc. regina heri re hidden by binding⌈[re]re hidden by binding⌉diit, refert.
Thurca vero Adriano hidden by binding⌈[ano]ano hidden by binding⌉poli iam fuisse indeque Constantinopolim reversus esse hidden by binding⌈[esse]esse hidden by binding⌉ fertur. Quid haec sibi velint, incertum est, Deus hidden by binding⌈[us]us hidden by binding⌉ quidem haec in melius vertat.
Aliud scripto dignum occurrit nihil, commendatissimus hidden by binding⌈[mus]mus hidden by binding⌉ itaque Reverendissimae Dominationi Vestrae esse cupio inque id mea obsequia hidden by binding⌈[quia]quia hidden by binding⌉ ei offero sine exceptione ulla ad omnem eius [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ prona. Opto[2] autem ms. aut(!) ⌈autemautem ms. aut(!) ⌉ Reverendissimam Dominationem Vestram sanam summa hidden by binding⌈[ma]ma hidden by binding⌉ cum voluptate felicitateque diu valere.
Datae Cra hidden by binding⌈[Cra]Cra hidden by binding⌉coviae, die 18 Mai anno 1545.
Reverendissimae Dominationis Vestrae paratissimus servitor Severinus Bonar manu propria subscripsit
[2 ] superfluous abbreviation over opto