Letter #2830
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-05-18
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-05-28 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc. domino observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Salutem et legitimam obsequiorum meorum commendationem.
Facere non possum, quin in singulas litteras Reverendissimae Dominationi Vestrae agam gratias, ea esse solent omnes humanitate praeditae vel hae proximae, quas nuper accepi, quam humanissimis contextae fuerunt verbis, qua sententiarum verborumque gravitate monachi Hungarici cum monacho Germanico utroque exitiali sua in arte auctore collationem nobis exhibuerunt, iis vero quam belle respondet Marphorius, omnia profecto sunt dignitatis, prudentiae eruditionisque plena, sunt itaque a me singulari cum voluptate lecta.
Sed quod Reverendissima Dominatio Vestra a me petiit, si quid hic in novis esset, id ei perscribere ut ne gravarer, libenter profecto in hoc, sicuti alio quovis obsequii in genere Reverendissimae Dominationi Vestrae morem gererem, sed est nunc quidem eius apud nos nihil, nisi forte huc referri libeat adventum serenissimi domini regis iunioris, qui quidem a nobis ad secundum Iunii diem singulari desiderio exspectatur. Sed hoc Reverendissima Dominatio Vestra omnium minime ignorare videtur, sicuti nec hoc ei ignotum esse credo, quod reginalis maiestas iunior graviter ac periculose ex febri laboraverit supremisque iam Christianae religionis officiis defuncta fuerit, usque adeo de illius vita conclamatum fuit, sed tamen eandem maiestatem tertiana in quotidianam febri conversa convalescere Dei gratia coepisse magnoque cum alio[rum] omnium, tum ipsius mariti gaudio ac voto reliqui[as] morbi depellere, quod nisi fuisset, regia maiestas it[ineri] se datura non erat. Quae quidem Vilna die 9 ... iter ingressa est nec valde diu hic immoratura.
De Wormaciensi conventu imperii quid speremus ...ne non habemus, caesar eo nondum venisse, sed ...am in Inferiore Germania haerere, cum ab ali[is] scribitur, tum idem haberi Pragae servitor m[eus], qui inde a serenissima domina Romanorum etc. regina heri [re]diit, refert.
Thurca vero Adri[ano]poli iam fuisse indeque Constantinopolim reversus [esse] fertur. Quid haec sibi velint, incertum est, De[us] quidem haec in melius vertat.
Aliud scripto dignum occurrit nihil, commendatissi[mus] itaque Reverendissimae Dominationi Vestrae esse cupio inque id mea obse[quia] ei offero sine exceptione ulla ad omnem eius ... prona. Opto autem Reverendissimam Dominationem Vestram sanam sum[ma] cum voluptate felicitateque diu valere.
Datae [Cra]coviae, die 18 Mai anno 1545.
Reverendissimae Dominationis Vestrae paratissimus servitor Severinus Bonar manu propria subscripsit