Letter #2822
Sigismund II Augustus Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1545-05-01
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-05-09 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, Domino Ioanni episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto
Sigismundus Augustus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithvaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilcte.
Reddidit nobis generosus palatinides Pomeraniae, capitaneus Swetensis litteras Vestrae Paternitatis, quibus nos invisit; affectum, studium et observantiam suam nobis testatam fecit ac ipsum palatinidem et Fabianum Cemam, servitores nostros, commendavit. Salutatio igitur Paternitatis Vestrae nobis pergrata fuit. Cuius erga nos fides, integritas et animi propensio multis rerum argumentis nobis perspecta est. Palatinides autem et Fabianus Czema, tametsi virtutibus meritisque suis grati nobis fuerint, tamen commendatione Paternitatis Vestrae intercedente futuri sunt gratiores, quorum rebus aliquando non deerimus.
Bene ac feliciter valeat.
Vilnae, die prima mensis Maii anno Domini M-o D-o XLV-o
Ex commissione serenissimae maiestatis regiae propria