Letter #2775
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1544-12-07
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-12-17 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Quin grata Reverendissimae Dominationi Vestrae fuerint ea, quae scripsi de Magno Ducatu Lituaniae, dubium mihi non est. Cui enim, modo homo sit, gratum id non sit? Sed gratiora procul dubio cognovit ex Mauricio. Nam qui huc veniunt, omnes non nisi grata et iucunda afferunt. Nuper quidam narravit, esse regem iuniorem in venationem profectum, sed non absque regina, quod est non parvae animorum coniunctionis signum evidens. Sed scripsit ipsa regina manu sua reverendissimo domino, cuncta sibi isthic feliciter et ex animi cedere sententia neque se quicquam in coniuge suo serenissimo desiderare. Magis autem augebit ea res coniunctionem inter eos mutuam, quod iam dos integra repraesentatur, quae ad Natalitia Christi festa mitti debet.
Ex comitiis allatae quidem fuerunt litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae et ad regiam maiestatem, et ad reverendissimum dominum, sed ad me nullae. Morae causa iam est aliquoties Reverendissimae Dominationi Vestrae perscripta. De oppidanis Reverendissimae Dominationis Vestrae Vartenbergensibus, adhuc in Brziiescze cum essemus, confecta fuisse et scripta, quae cupiebat, memini, neque satis mirari possum, quod in manus Reverendissimae Dominationis Vestrae non pervenerint. Domino Culmensi non est data libertas nisi ad decennium, Vartenbergensibus ita, ut petitum est. Attulit Napolscki. Orator caesaris nihil eorum egit, quae nonnuli suspicantur, sed non de nihilo tamen haec est orta suspicio. Monstri aliquid ali necesse est. Schola impiorum nemini pio placet. Misit huc dominus Culmensis episcopus schedam typis excusam, qua invitantur omnes ad scholam istam, in qua novum Deum, novum audiant Evangelium praedicari. Ac consilium dari sibi petiit a maiestate regia, num quod Dominus Dux AAWO, AB, D. 19, No. 38_2 a se postulat, in templis et locis publicis affigi schedam istam faciat. Quod ne faceret, serio maiestas eius prohibuit ac scribentur edicta, ne quis ex hominibus regiae maiestatis eo proficisci audeat.
Reverendissimus dominus maiestatis regiae litteras nunquam reddi vetuit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ et suspectam incipit habere servitoris sui fidem, quem in urbe alit, cui serio mandat hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, ut illas reddat adhuc, quamquam cardinalis Sanctorum Quattuor mortuus iam est. In cuius locum suffectus est patruus eius, sed protector regni est designatus dominus Alexander crdinalis de Farnesio, nepos pontificis, etsi munus id ambiebat ille, qui in titulum Sanctorum Quattuor successit, ambiebat et cardinalis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ Ferrariensis.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, septimo Idus Decembres hidden by binding⌈[bres]bres hidden by binding⌉ 1544.
Eiusdem Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Postscript:
Psittaci equus laborat ex pedibus, quare unum ex meis illi dedi, quem per omnem occasionem curabit huc Reverendissima Dominatio Vestra remittendum. Qui eum reduxerit, ei restituam equum Reverendissimae Dominationis Vestrae.