Letter #2773
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1544-12-05
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-12-17 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc. domino suo gratioso et modis omnibus colendo dentur
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose multisque nominibus colende.
Nuper, dum accepissem Reverendissimae Domniationis Vestrae epistulam, mirum in modum exhilaratus sum manum eiusdem agnoscens. Collegi rect... ...huc hab... omnia. Quas adiunxit litteras domino Sigismundo perferendas, cu... [m]issae sunt, et illae, quas Romam destinavit, in crastinum statim.
Quae apud nos sunt vel nova, vel ut scribantur digna, non invitus perscriberem, sed quoniam varia et incerta sunt multa, prohibet me et temporis angustia, et rerum varietas, perstringam tamen nonnihil.
Hungaria ter quaterque misera neque in his magnis libera est frigoribus, nuper enim Thurcae Danubium per glaciem superantes adusque prope Cassoviam in Xisso oppidum grassati, depopulati sunt et incendio illud vastarunt, hactenus tamen illi dissidentes mutuis se cedibus conficiunt, alii Thurcae, aliae Ferdinandi partes, nulli tamen fidi sequentes. Wiennae est rex Ferdinandus, expeditionem aestate proxima cogitat. Hac re magis irritatur hostis, terra marique parare bellum dicitur quam umquam antea copiis maioribus. Pollicitus est caesar Romanus se ad primam veris diem in Austriam et adeo Hungariam se futurus. His arrecti spiritibus sperant miseri.
De pace Gallica multa performitur, sed diversa, omnes tamen in hoc quidem conveniunt: iuxta sensum nostrum caesarem iniquis pro se condicionibus foedera et matrimonia suscepisse neque firmam pacem esse, namque apparet plus incommodi quam lucri caesarem victorem accepisse. Nunc sint mulierum Bruxellis magna auctoritas, splendor et maiestas. Fuerint Leonora uxor et regis filia, concubina Madonia de Tempi et aliae ex Gallia plurimae, regina Hungariae, reguli Ferdinandi filii, cardinales tres digressi tamen sunt. Cornelius Sceperus missus est, ut reddat et recipiat utrimque civitates occupatas. Res est admiranda quam intelligenda magis neque apud Ferdinandum certi sunt [arti]culi. Ad 6 Ianuarii Camermi conventuri sunt, qui et matr[imonia], et reliqua decernunt, Leonora a caesare digressa, magnam i... aegritudinem.
Conventus publ... ad initium anni Wormaciae futurus esse creditur, utinam re publica Christiana conventus dissidentium Germanorum.
Summo pontifici et Venetis suspecta pax est Gallica.
Rex noster pro hac aetate recte habet, alacrior et hilarior est quam antea. Coniuges alii in Lithuania vivunt, ut dicitur, in magna amicitia.
Dominus [Sigismun]dus ab Herberstein cum totius dotis solutione venturus est sub [anni] initium. Ad festum Trium Regum conventus Regni constitutus est.
Episcopa illa iam facta est grandior et in se venturum exspectat ordinem, nam mense proxime praeterito nuptui dedi filias duas natu grandiores. A festo Trium Regum habetur convivium, ubi ex urbe Roma redierit nuntius, quem ad quarti gradus permissionem illuc 5 Novembris misi.
Commendat tum se illa cum matre et puellis reliquis Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod cum filiis et nepotibus etiam ego facio. Plura nunc scribere non valeo, vocor enim in arcem ad iudicia.
Dominus Reverendissimam Dominationem Vestram conservare dignetur.
Cracoviae, festinanter, die 5 Decembris 1544.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor Iostus Ludovicus Decius scripsit