Letter #2578
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1542-07-22
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-08-05 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni, episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres.
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
De serenissimo Danorum rege, quae scribit ad nos Paternitas Vestra, grata nobis magis quam iucunda acciderunt. Nos tamen consilium illius secuti, quod perscripsit in suis litteris ad reverendum in Christo patrem dominum Samuelem episcopum Plocensem et regni nostri procancellarium, et ad serenissimum dominum Danorum regem, et ad illustrissimum dominum Prussiae ducem, ita ut visum est Paternitati Vestrae, litteras confici iussimus ac pro officio nostro libenter faciemus omnia, quae ad pacem et concordiam conciliandam liberamque navigationem obtinendam pertinere cognoverimus.
Mittimus mandata contributionum, quae in proximis comitiis sunt decretae. Ad Paternitatem Vestram, cuius fidem et studium in nos perspectum satis habemus, non visum est necesse privatim aliquid ea de re scribere, neque enim dubium nobis est, quin sit omnia, quae ad contributionem pertinent, diligenter curatura.
Bene valeat Paternitas Vestra.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, XXII-a Iulii anno Domini M-o D-o XLII-o, regni nostri anno XXIVI-to.
Commissio propria regiae maiestatis