Reverendo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni, episcopo Varmiensi⌋, sincere nobis dilecto
⌊Sigismundus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lituaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres.
De serenissimo ⌊Danorum rege⌋, quae scribit ad nos Paternitas Vestra, grata nobis magis quam iucunda acciderunt. Nos tamen consilium illius secuti, quod perscripsit in suis litteris ad reverendum in Christo patrem dominum ⌊Samuelem episcopum Plocensem⌋ et ⌊regni⌋ nostri procancellarium, et ad serenissimum dominum ⌊Danorum regem⌋, et ad illustrissimum dominum ⌊Prussiae ducem⌋, ita ut visum est Paternitati Vestrae, litteras confici iussimus ac pro officio nostro libenter faciemus omnia, quae ad pacem et concordiam conciliandam liberamque navigationem obtinendam pertinere cognoverimus.
Mittimus mandata contributionum, quae in proximis ⌊comitiis⌋ sunt decretae. Ad Paternitatem Vestram, cuius fidem et studium in nos perspectum satis habemus, non visum est necesse privatim aliquid ea de re scribere, neque enim dubium nobis est, quin sit omnia, quae ad contributionem pertinent, diligenter curatura.
Bene valeat Paternitas Vestra.