Letter #2442
Sigmund von HERBERSTEIN to Ioannes DANTISCUSVienna, 1541-06-25
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-07-25 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 6, f. 1v unnumbered after f. 42
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi etc. domino suo observandissimo
Reverendissime Domine, domine observandissime. Servitiorum meorum praemissa commendatione.
Hodie accepi litteras Vestrae Reverendissimae Dominationis, quae mihi gratissimae fuere et me maxime exhilararunt, cum iam sciam litteras domini Cornelii Sceperi ad Vestram Reverendissimam Dominationem perlatas, tum quia invenio adhuc gratiam illam pristinam Vestrae Reverendissimae Dominationis erga me nondum extinctam. Ego profecto ex animo desidero Vestrae Reverendissimae Dominationi perpetue inservire. Habui etiam ante paucos dies ternas a Cornelio litteras, quibus et ipse me certiorem reddidit Vestrae Reverendissimae Dominationis responsum iam tandem recepisse. Timui profecto, si litterae illius fuissent deperditae, ne putasset potius mea quam aliorum negligentia fuisse factum.
Scripseram equidem antea et cupivissem Vestram Reverendissimam Dominationem huic magno negotio Christanitatis destinatam. Et hodie cuperem quomodocumque, et si illustrissimus dominus Andreas comes de Gorca apud nos agit et prudenter agit, utcumque Vestra Reverendissima Dominatio iam diu nota non fuisset non accepta etc. etc.
Humillimas ago ms. agro(!) ⌈agoago ms. agro(!) ⌉ gratias Vestrae Reverendissimae Dominationi de participatis novis, quae in Suecia moliuntur. Vellem equidem parere mandatis Vestrae Reverendissimae Dominationis et scribere de nostris negotiis. Serenissimus rex meus habet exercitum suum ad Budam, qui quotidie augetur. Nam sua maiestas constituit omnino perseverare in obsidione, nisi propellatur, quemadmodum Turcae nunc advolant. Sunt enim duo primi ex curia vel ut dicunt porta imperatoris Turcarum. Ad Essectum pervenerunt Mechmet Bascha et begberbeg Romaniae on the margin, in the hand of sender⌈Mechmet Bascha et begberbeg RomaniaeMechmet Bascha et begberbeg Romaniae on the margin, in the hand of sender⌉. Quod non longe a Buda distat, trans Deravum tamen, et iam Savus atque Deravus strati sunt pontibus. Ferunt imperatorem subsequi centum milibus. Alii aiunt imperatorem iam obiisse, quomodocumque securis posita est ad arborem.
Serenissimus rex meus quinque diebus abhinc Ratisbonam et XXI praesentis pervenit. Quicquid ab inde spei consurget. De conclusione et dissolutione dietae illius adhuc in hanc horam nihil habui, scribam tamen, si quae digna scribi evenient. Nostri equidem Budam aggressi secunda praesentis mensis, tamen non successit. Eadem die arx et ecclesia magna Pragae igne consumptae sunt. Infelix ille dies. Vestrae Reverendissimae Dominationi me meaque servitia denuo commendo.
Ex Vienna Austriae, XXV Iunii 1541.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis obsequentissimus Sigismundus ab Herberstain liber baro