De negotio, quod est nobis cum ⌊Alexandro⌋, scri{p}sisse satis videor antea Reverendissimae Dominationi Vestrae. Manifesta sunt ⌊illius⌋ flagitia, sed ea etiam si sint solis luce clariora, fas tamen haud esse videtur condemnare quemquam, nisi sit prius accusatus. Habet iam citationem Reverendissima Dominatio Vestra, sed et in ⌊urbe⌋ quid sit a nobis curatum, ex prioribus meis iam accepit. Est apud me intercisa, ut vocant, citationis. Eam diligenter asservabo et ⌊Vilnam⌋, Deo iuvante, eam perferam, ut, si ita visum fuerit Reverendissimae Dominationi Vestrae, dari possit instigatori. Qua de re quid statuere velit, faciet me aliquanto ante litteris suis certiorem. ⌊Vilnam⌋ cogitat
serenissima
⌊maiestas regia⌋ post dies plus minus triginta. Eam comitari decretum est. Sed ubi Deus feliciter reduces fecerit nos, statui me pedetemptim in libertatem asserere et aulae renuntiare. Non quod prosus eam relinquere velim, nam id per reverendissimum ⌊dominum Chelmensem⌋, summum patronum et benefactorem meum, fortasse non licebit, sed ea tamen, quae fuerint officii mei, Christo bene iuvante, diligentius curabo. Reverendissimi domini ⌊Chelmensis episcopi⌋ benefic[io] Cracoviensi canonicatu sum honestatus. Rogo Reverendissimam Dominationem Vestram, ut illi hoc nomine agat gratias, ut intelligat Vestrae quoque Reverendissimae Dominationi gratum esse, quod hoc in me non vulgare beneficium contulerit. De ⌊Fabiano⌋ magnae mihi curae fuit, ut litterae manu
serenissimae
⌊maiestatis regiae⌋ subscriberentur, et quamquam affecta nunc sum valetudine, ascendi, tamen in arcem et admonui reverendissimum ⌊dominum meum Chelmensem⌋, ut subscribi curaret. Verum id obtineri tam cito non potuit.
Rerum hic nova[rum] nihil est. Comitia nondum sunt absol[uta], sed ea tamen absoluta iri brevi speram[u]r. De Nurembergensibus sunt, qui dicant eos ad unitatem ecclesiae rediisse.
Feruntur serenissimum ⌊Romanorum regem⌋ perquam humaniter et liberaliter excepisse et triginta millibus aureorum donasse. Cum ⌊Turcis⌋ indutiae factae sunt sex mensium, quas quidem ⌊imperator Turcarum⌋ cum omnibus Chrstianis principibus suscepit, excepto ⌊Ioanne r[ege]⌋ et Venetis, quos vult sibi Cataro, Budua, Anthivari, Dulcinio, Malvasia et Neapoli Romaniae cedere neque aliter ullas vult pacis condiciones admittere. Haec dominus ⌊Lascki⌋ ex ⌊Constantin[opoli]⌋
serenissimae ⌊maiestati regiae⌋ perscripsit, qui compositis rebus serenissimi ⌊Romanorum regis⌋ salvus iam ad suos est reversus. De ⌊legato⌋ vero serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋ nihil adhuc est auditum, sed eum tamen in reditu iam esse speramus. Ad ⌊christianum imperatorem⌋ missus est dominus ⌊Ocziescki⌋, is qui fuit in clientela domini castellani olim Cracoviensis ⌊Christoferi Schydlovieczki⌋. Nihil est praeterea, quod scribi magnopere oporteat.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.