Letter #2166
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-06-19
received [1539]-07-03 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto.
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Commendationem Vestrae Paternitatis, ut lacus Drawsen generoso Achatio Czeme locaretur, ex litteris Vestrae Paternitatis cognovimus. Verum ea de re, quae iam transacta est, antequam litterae Vestrae Paternitatis venirent, non est conveniens maiestati regiae aliquid denuo constituere, si quidem maiestas sua finita arenda Elbingensium, lacum praedictum ad castrum suum Marienburgk rebus ac rationibus maiestatis suae ita poscentibus, applicare est dignata. Sed neque ad aliquos contractus et arendas, quae a plerisque maiestati suae non inutiles offerebantur, flecti se permisit. Quare id, quod maiestas sua fecit, rectum esse putandum est.
Bene valeat Paternitas Vestra.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die XIX Iunii anno Domini M-o D-o XXXIX-o.
Ex commissione sacrae reginalis maiestatis